Caput XVI.
1
Haec locutus sum vobis, ne scandalizemini.
2
Extra Synagogam vos facient; sed venit hora, ut omnis, qui occiderit vos, aestimet
se sacrificium Deo
3
offerre: et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
4
Haec locutus sum vobis; ut, cum venerit hora, memores sitis, quia ego dixi vobis.
5
Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nunc vero† eo ad eum, qui
me misit et nemo ex vobis interrogat me, Quo
6
. . ? Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia cor vestrum implevit.
7
Sed ego veritatem vobis dico: expedit vobis ut ego eam: nam, si non abiero ego, Paracletus
non veniet ad vos: si autem ego abiero, mittam illum ad vos.
8
Et cum venerit ipse, arguet mundum de peccato, et de justitia, et
9
de judicio. De peccato quidem, quia non crediderunt
10
in me: de justitia autem, quod eo ad Patrem, et jam me non videbitis:
11
de judicio, quia Princeps hujus mundi judicatus est.
12
Adhuc multa habeo, quae dicam vobis: sed non potestis illa † modo
13
portare. Sed cum venerit Spiritus veritatis, ille vos deducet in omnem veritatem.
Non enim loquitur a se, sed quaecumque audierit, loquetur, et quae ventura sunt, adnuntiavit
vobis.
14
Ille me honorificavit, quia de meo accipiet, et adnuntiavit vobis.
15
Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Ideo dixi vobis: Quia de meo accipit, et adnuntiavit
16
vobis. Pusillum, et non videbitis me: et iterum pusillum, et videbitis me.
17
Dixerunt ergo discipuli ejus ad invicem: Quid est hoc, quod dixit nobis: Ecce pusillum,
et non videbitis me, et post pusillum, et videbitis me: et quod dixit: Eo ad Patrem,
18
Quid est hoc pusillum†? non intellegimus quid dixit.
19
Cognovit Jesus†, quia volebant eum interrogare, et ait illis: De hoc quaeritis ad
invicem, quia dixi: Pusillum, et non videbitis me, et iterum pusillum, et videbitis
me.
20
Amen, amen dico vobis, quoniam vos flebitis, et lugebitis, mundus autem gaudebit:
vos † tristes eritis, sed tristitia vestra in gaudium convertetur.
21
Mulier cum parturit, tristitiam habet, quia venit dies † ejus: cum autem genuerit
puerum, amplius non est memor tribulationis propter gaudium, quia natus est homo in
hunc mundum.
22
Et vos igitur modo tristitiam habebitis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor
vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet
23
a vobis. Sed in illa die nihil me interrogabitis. Amen, amen dico vobis, quoniam si
quid petieritis Patrem in nomine meo, davit
24
vobis. Usque adhuc non petistis quicquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut
gaudium vestrum sit plenum.
25
Haec dixi vobis in similitudinibus. Veniet hora ut jam non in similitudinibus vobis
loquar, sed palam de Patre nuntiavo vobis.
26
In illa die in nomine meo petite, et ego rogabo propter
27
vos. Ipse enim Pater amat vos: me amastis, et credidistis, quoniam ego a Deo
28
exivi, et a Patre veni in hunc mundum: iterum relinquo hunc mundum, et vado ad Patrem.
29
Dicunt illi discipuli: Ecce nunc palam loqueris, et similitudinem nullam
30
dicis. Nunc scimus te omnia nosse, nec indigeri ut te quisquam interroget: in hoc
credimus, quia a Deo venisti.
31
Respondit illis Jesus: Amodo creditis?
32
Ecce veniet hora, et jam venit, ut dispargamini unusquisque in sua regione, et me
solum relinquatis: sed non ero solus, quia Pater mecum est.
33
Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In hunc mundum vexationem habebitis:
sed gaudete, quia ego vici mundum.