QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Referuntur variae opiniones circa primum rerum omnium principium.
Circa secundum sciendum, quod cum tale principium, de quo hic quaeritur, secundum opiniones omnium, sit principium separatum, ideo ejus primitas, et unitas, et conditio, oportet quod a posteriori inquiratur. Ex iis igitur quae apparent in creaturis diversis, aliqui de illo principio diversimode sunt locuti. Videmus autem in rebus generaliter ista tria; pluralitatem, contrarietatem, defectibilitatem. Cum igitur videamus diversa entia a diversis efdcientibus procedere, ut hominem ab homine, ignem ab igne, et sic de aliis diversis, maxime in genere et in specie; ex pluralitate rerum diversa esse principia efficientia prima, aliqui, ut Pythagorici, crediderunt. Unde ponunt decem esse principia bonorum, sicut patet 1. Metaph, c. 3. scilicet unum, dextrum, masculum, quiescens, rectum, lucem, bonum, quadrangulum, par: et decem malorum, ut patet ibidem, quae sumuntur ex oppositione ad praedicta decem.
Alii attendentes ad contrarietatem, quae est in entibus, reduxerunt omnes effectus ad duo prima efficientia, quae vocaverunt contraria, scilicet, litem et amicitiam, ut patet de Empedocle, 1. de Generatione.
Alii videntes in rebus esse aliqua bona et aliquas perfectiones, et aliqua mala, et aliquos defectus et imperfectiones, dixerunt duo esse principia efficientia: unum spiritualium et incorruptibilium et bonorum: aliud corruptibilium et malorum. Unde hujus positionis fuit impius Manichaeus, et sui sequaces, ut patet apud Augustinum contra Faustum, lib. 21. et 7. Confession, cap. 4.
Rationes autem istorum errorum, et motiva omnino sunt nulla, ut ad sensum patet: primo quidem, quia quamvis in entibus sit multitudo, reducitur tamen ad unum agens. Quod enim agentia multiplicentur respectu diversorum effectuum, hoc est ex imperfectione, et limitatione formae, et virtutis, per contrariam productionem. Unde sic multiplicantur diversae artes propter suam limitationem respectu diversorum artificiatorum, vel diversa agentia specie, respectu diversorum effectuum specie. Quanto autem actualitas formae agentis est major, et aspectus virtutis amplior, tanto de tali agente major multitudo procedit, ut patet i Sole respectu generabilium et corruptibilium, propter quod, motivum primae positionis est nullum.
Secundum etiam non urget; tum, quia contrarietas effectuum non ponit contrarietatem i efficiente, tam i producente, quam agente per cognitionem et voluntatem, quia potentiae rationales sunt ad opposita, per quem modum agit causa prima.
Item, videmus quod Dn effectibus causatur ordo, et unitas ordinis i situ ab efficiente, sive agat per naturam, sive per artem: per naturam, ut patet quantum ad productionem i flore et fructu; quantum ad situm, quia folium superponitur fructui, quasi ad conservationem: et ex omnibus itis facit quamdam ordinis unitatem, ut patet i frondibus, stipite, ramis, et fructibus: et hoc facit eadem vis naturae activa, et hoc patet i formatione hominis, et cujuslibet animalis. Ita etiam videmus i operibus artis et voluntatis, ut patet in constructione domus et in omnibus artificiatis, ex diversis, vel contrariis compositis, quia eorum productio (maxime si ars producat materiam propinquam) et eorum ordinatio reducitur ad unum efficiens. Quamvis igitur contrarietas sit in effectibus, quia omnia conveniunt in quadam unitate et ordine universi, non oportet quod eorum sint diversa efficientia: imo potius quod unum sit principium eorum omnium, quae in mundo sunt, et sub eodem ordine universi cadunt, cujusmodi sunt omnia creata.
Motivum etiam tertiae positionis nullum est; quia quamvis in entibus sit bonum et malum, sit etiam perfectio et defectio, non tamen oportet quod ista reducantur ad diversa efficientia. Defectus enim et malum, inquantum talia, non habent efficientem causam, sed deficientem, sicut claudicare dicit duo, et ire, et defectuose ire. Nec tamen in isto actu, qui est claudicare, oportet duas virtutes motivas assignare: sed quod est ibi perfectionis et operationis, attribuitur virtuti: quod est ibi mali et defectus, attribuitur defectui virtutis, sicut dicerem in oculo male vidente, non quod virtus primae causae sit in aliquo defectuosa. Ac per hoc, in illis, quae ab illa totaliter, et immediate procedunt, nullus defectus ex parte efficientis reperitur; sed in illis in quibus cooperantur agentia creata ex defectu virtutis earum, vel ex indispositione materiae, quam requirunt, defectus aliquoties reperitur. Sic igitur mala, et defectus reducuntur ad defectum virtutum particularium, ut mala moris ad defectum virtutis particularis naturae.
Reducimus etiam omnia mala, et defectus ad unum primum efficiens quodammodo: quod sicut perfectiones omnes accipiunt suum esse, in hoc quod ipso producuntur, et ipsum modo aliquo imitantur, tunc gradus perfectionum sumitur et cognoscitur, secundum majorem et minorem appropinquationem ad illud primum: sic mala defectus cognoscuntur et distinguuntur, secundum majorem et minorem elongationem ab illo uno primo perfecto, ita quod perfectio illius est mensura omnium perfectionum, secundum rationem appropinquandi et assimilandi, et est mensura omnium malorum et defectuum, secundum rationem elongandi, secundum quod dicitur in 2. de Gener. text. 56. Propter longe distare a primo, reliquo modo completivit esse Deus faciens continuam generationem.