Seipsum # si autem aliquis cavilletur dicens quod utraque pars movetur, una scilicet ab altera, hoc non potest esse propter quatuor. Primo quia sic tolletur primum movens, nam una pars non erit principalior in movendo quam alia / cum neutra sit propinquior mobili, quod est de ratione secundi moventis / cum utraque moveat et moveatur / remoto autem principali motore, tollitur totus motus, ut ex praemissis patet, quia instrumentum non movet sine principali motore. Secundo quia, cum de ratione moventis primi / sit quod / esse ponatur quod moveatur a se, si moveatur ab alio, hoc est per accidens; per accidens ergo est unam illarum moveri ab alia;/ quod autem / et sic potest non esse, quia quae sunt per accidens non sunt necessaria; ergo motus totus cessabit, quod reputat impossibile / nisi ponatur quod illa pars movens non moveatur /p tertio quia specialiter non est necessarium ut movens contra moveatur a suo mobili, sed, sicut ostensum est supra, oportet reduci mobilia vel in aliquod primum penitus immobile vel in aliquod movens seipsum. Quarto quia sequentur praedicta inconvenientia, quod scilicet docens doceatur dum docet, et alia huiusmodi. Similiter non / si iterum aliquis dicat quod prima pars moventis seipsum non movetur a secunda sed a seipsa, hoc non potest esse propter duo. Primo / quia quod ipsum totum dicatur seipsum movere, aut / dicitur / convenit ei ratione sui ipsius, aut ratione partis. Si secundo modo, ergo non est / primum / ut ponebatur primum per se motum, sed pars / est / eius, quod enim movetur ratione partis non est primo motum. Si autem primo modo, partibus igitur accidit p- movere / seipsum / seipsas /: ergo non est necessarium, et sic idem quod prius. Secundo quia, si totum movet totum, ergo movet quamlibet partem; et una pars eius movetur a seipsa; igitur illa pars movebitur et a se et a toto, et sic idem movebitur a duobus motoribus, quod est impossibile. Et per hoc etiam patet quod non potest dici quod totum moveat / pars / partem vel pars totum, quia sic esset per accidens movens seipsum. Relinquitur igitur quod oportet unam partem moventis seipsum esse immobilem. Tertia via est qua ostenditur quod / move- / est aliquis / primus motor / qui / non movetur neque per se neque per accidens. Cum enim inveniantur in hoc mundo multa moventia,