QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Organum tactus non esse carnempuram,
sed nervum, vel carnem nervosam. (a) Ad istam quaestionem dicendum, quod caro non est organum tactus, sed aliquid intra carnem, vel nervum, vel aliquid loco nervi extensum corpori. Probatio conclusionis :
Quia oportet organum sensuum particularium continuari organo sensus communis , quia sensus communis habet judicare de speciebus receptis in organis sensuum particularium : caro autem non continuatur organo sensus communis, quod est in cerebro, vel in corde, imo nervi, vel venae derivatae a corde secundum Philosophum, vel cerebro secundum Medicos,continuant organa sensuum particularium organo sensus communis, et ipsi nervi, vel venae ei continuantur ; ergo, etc. Praeterea, quaedam sunt virtutes naturales, quaedam animales. Naturales bene fundantur in carne, quae est corpus mixtum, in quo sunt qualitates activae et passivae, saltem virtute. Virtutes autem animales fundantur in nervis et venis ; sed virtus tactiva est virtus animalis ; ergo, etc.
Ulterius est sciendum, quod est quaedam caro nervosa, quaedam pura ; nervosa autem non tantum est medium, sed etiam organum. Illi autem nervi coextenduntur toti carni animalis , non quia sint in qualibet parte carnis, quantumcumquejuncta nervi, ita quod non sit caro pura in animali , sed quia juxta, vel prope quamlibet partem carnis, sunt aliqui ramusculi nervorum, qui extenduntur per totum corpus ad modum retis : et hoc patet in folio arboris ad sensum, ( ) Per illos autem ramusculos, vel nervos derivantur l estina a corde, vel cerebro per totum corpus. Caro autem pura est tantum medium in tangendo,ut probat Philosophus 2. de anima, text. 116. necessitas autem ponendi sensum tactus,vel organum esse coextensum toti corpori,est,quia qualitates tangibiles possunt agere in quamlibet partem corporis,cum quaelibet pars sit mixta ex quatuor elementis,in qua reducuntur ad medium , et per consequens est in potentia ad receptionem,et passionem naturalem ab excellentiis sensibilium qualitatum. Si ergo in una parte non esset organum tactus discretivum hujusmodi excellentiarum, tunc illa pars cito posset corrumpi ab eis, et similiter alia, in qua esset organum. Ad cognoscendum ergo convenientia ad conservationem animalis, et fugiendum nociva, est organum tactus ita extensum, et etiam intrinsecum propter eamdem causam, ne de facili corrumpatur ab excellenti tangibili. Ad primum, dicendum quod, ut dicit Commentator, Aristoteles tunc nescivit naturam nervorum, postea autem inquisivit et probavit 2.de Anima, text. 109. carnem non esse organum : tamen potest curialius dici excusando Philosophum, quod non contradixit sibi, quia statim post in lib.de Animalibus, subdit, quod caro non est primum organum sicut nec pupilla est primum organum visus, sed pupilla non est primum organum visus, imo est interius, est tamen aliqualiter instrumentum : ita etiam caro est instrumentum, scilicet sicut medium. Vel potest dici quod intellexit de carne nervosa, quae non tantum est medium, sed organum.
(c) Ad secundum, dicendum quod caro animalis est animata anima vegetativa immediate, sensibili autem anima mediante nervo toti carni coextenso, et inte- ius existente.
Ad aliud, quod ubicumque (est tactus in animali, ibi est nervus in ratione organi non autem requiritur quod sit ibi nervus formaliter in qualibet parte carnis,sed sufficit quod sit juxta, vel prope realiter, vel virtualiter ; et sic est in qual -bet parte virtualiter, quia virtute nervi prope existentis quaelibet pars potest sentire tangibile.
Ad propositionem, dicitur quod in piscibus (d)est aliquid proportionale nervis, et hoc sufficit.