TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
Quomodo modus significandi a modo intelligendi et a modo essendi distinguatur
Circa quartum notandum, quod modi essendi, et modi intelligendi passivi, et modi significandi passivi, sunt idem materialiter, et realiter ; sed differunt formaliter : quia modus essendi est rei proprietas absolute ; modus intelligendi passivus, est ipsa proprietas rei, prout ab intellectu apprehensa. Modus significandi passivus est ejusdem rei proprietas prout per vocem consignificatur, et sunt eadem materialiter, et realiter (quia quod dicit modus essendi absolute dicit modus intelligendi passivus prout refertur ad intellectum, et quod dicit modus intelligendi passivus, dicit modus significandi passivus, prout refertur ad vocem.) ergo sunt eadem materialiter, sed differunt formaliter, quod sic patet, quia qui dicit modum essendi, dicit proprietatem rei absolute sive sub ratione existentiae ; sed qui dicit modum intelligendi passivum, dicit eamdem rei proprietatem, ut materiale, et rationem intelligendi, sive concipiendi, ut formale ; sed qui dicit modum significandi passivum dicit eamdem rei proprietatem, ut materiale, et rationem intelligendi, sive concipiendi, ut formale ; sed qui dicit modum significandi passivum. dicit eamdem rei proprietatem ut materiale ; et dicit rationem consignificandi, ut formale. Et cum alia sit ratio essendi, alia intelligendi, alia significandi, differunt secundum formales rationes.
Nam modus essendi dicit absolute proprietatem rei, et modus intelligendi passivus dicit proprietatem rei sub modo intelligendi : et modus significandi passivus dicit proprietatem rei sub ratione consignificandi. Sed eadem est proprietas rei,ut absolute accipitur, et sub modo intelligendi, et sub modo consignificandi.
Item sciendum, quod modus essendi, et modus intelligendi activus, et modus significandi activus differunt formaliter, et materialiter : quia modus essendi dicit proprietatem rei absolute sive sub ratione existentiae, ut dictum est supra : sed modus intelligendi activus dicit proprietatem intellectus, quae est ratio intelligendi, sive concipiendi. Modus significandi activus dicit proprietatem vocis, quae est ratio consignificandi, sed alia est proprietas rei ad extra animam, et alia intellectus, et alia vocis: ita alia est ratio essendi, alia intelligendi, alia consignificandi: ergo modus essendi, et modus intelligendi activus differunt in utroque.
Item sciendum, quod modus intelligendi activus, et modus intelligendi passivus differunt materialiter, et conveniunt formaliter. Nam modus intelligendi passivus dicit rei proprietatem sub ratione intelligendi passiva : sed modus intelligendi activus, dicit proprietatem intellectus, quae est ratio intelligendi activa : sed eadem est ratio intelligendi, per quam intellectus proprietatem rei intelligit active, et per quam rei proprietas intelligitur passive ; ergo proprietates sunt diversae, et ratio est eadem ; ergo materialiter differunt, et sunt formaliter idem.
Item sciendum, quod modus significandi activus, et passivus differunt materialiter, et sunt idem formaliter, quia modus significandi passivus, dicit proprietatem rei sub ratione consignificandi passiva: sed modus significandi activus dicit proprietatem vocis, quae est ratio consignificandi activa, sed eadem est ratio, per quam vox est significans active: et per quam proprietas rei significatur passive : ergo materialiter sunt differentes, sed sunt idem formaliter.