CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
Quid est terminus.
Terminum vero voco in quem resolvitur sicut in terminum ultimum propositio : sicut terminus est praedicatum et subjectum de quo praedicatur, hoc est, fit praedicatio, et hoc praedicato apposito per inhaerentiam subjecto, sicut fit in propositione affirmativa, vel praedicato diviso a subjecto, sicut fit in propositione negativa : et hoc est vel secundum esse sicut in affirmativa, vel secundum non esse sicut in negativa. Proximae enim partes et substantiales propositionis non sunt nomen et verbum, quia propositio dicit aliquid de aliquo : et ideo pars ejus est subjectum quod dicit id de quo aliquid dicitur sub ratione qua substat illi quod dicitur de ipso : et talem rationem non habet nomen, ut nomen est. Similiter praedicatum dicit id quod de alio dicitur sub ratione inhaerendi qua dicitur de subjecto, quod non dicit verbum in quantum verbum est : et ideo proximae partes propositionis sunt subjectum et praedicatum, et non nomen et verbum. Quod autem dicitur apposito vel diviso esse vel non esse, non dicitur nisi propterea quod affirmativa vel negativa potest esse propositio.
Tamen sciendum quod esse et non esse quod notat cohaerentiam vel divisionem praedicati a subjecto, cum praedicato semper clauditur, sicut in Perihermenias est dictum. Sic et si praedicatum secundum se totum consideretur secundum quod refertur ad subjectum, duo habet in se, scilicet esse vel non esse, quod notat inhaerentiam vel divisionem praedicati a subjecto, vel cum subjecto, et cum hoc dicit rem quae esse vel non esse illud specificat, ut Socrates legit, sensus est, est legens : et esse specificatur lectione, et hoc est praedicatum totum simul, esse scilicet, et id quod esse specificat : quia sicut in scientia Perihermenias determinatum est, compositio (quae esse dicit et significat in hoc verbo est) tenet se ex parte praedicati, et aliquando etiam per seipsum praedicatur, sicut in propositionibus in quibus non tertium, sed secundum adjacens praedicatur, ut homo est, non homo est : et hoc est tam in affirmativis apposito esse significante, quam in negativis in quibus significat non esse. Hic est igitur terminus in quo stat resolutio propositionis syllogisticae quoad figuram quae cognoscitur habitudine et positione terminorum.