QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Sex rationibus probavit, in genere causae efficientis deveniendum esse ad unam simpliciter primam, ab omni alia independentem: et valde concordant cum iis, quae habet tractatu de Primo Principio, c. 3. concl. 2. et in i. dist. 5. q. 2. n. 11. ef seq. ubi diffuse ista prosequitur.
Secundo, quod sit dare unum principium formale exemplare, sic apparet secundum illud, quod dicit Commentator super illud 2. Metaph, text. com. 17. Quoniam aulem in fundamento naturae nihil est distinc-tum; materia primo recipit formas magis universales, postea magis particulares: et quia processus naturae est de imperfecto ad perfectum, aperte patet quod formae materiales quanto magis universales, tanto magis sunt imperfectae. Oppositum tamen est in formis immaterialibus et separatis; quia etiam formae materiales, si possent separatae existere, quanto universaliores, tanto essent perfectiores. Quod patet, quia quanto universaliores, tanto simpliciores: quanto simpliciores, tanto actualiores et perfectiores. Unde sicut forma generis est simplicior quam forma speciei, ita erit actualior et perfectior: si ergo ipsum esse, esset abstractum per se existens, haberet in se omnem modum simplicitatis, et per consequens omnem modum actualitatis et perfectionis: cum ergo ens primum, sit ens per se subsistens non contractum, quia aliter nor esset omnino primum, sed abstractum ab omnibus, cum sit causa omnium, ut ostendi: ergo modo simplicissimo continet omnem perfectionem, quae possit excogitari; er go est causa formalis omnium. Quod autem sic est simplex perfectum formaliter, plurificari non potest, quod patet sic: Unitas et veritas rei perfectius salvantur in primo cujuslibet generis quam in aliis, cum primum sit mensura aliorum, ut patet de caliditate in igne. Sed videmus quod quaelibet res habet singularitatem suam, quam habet per actualitatem suam, quae et incommunicabilis aliis; ergo cum in primo, sit major actualitas, est etiam major singularitas: ergo si haec non potest communicari: ergo minus singularitas actualitatis primi.
Item, tale ens sic separatum continet totam rationem entis; totum est i llud, extra quod nihil est: ergo extra participationem illius, nihil est: sed si essent duo principia esse formalia, unum non participaret aliud, et esset omnino extra aliud; ergo non possunt esse duo. Item, plurificatio talium, non esset per relationes, ut in personis divinis, quia unum non esset ab alio, ex quo ambo sunt aequaliter prima: ergo per absoluta. Numquam autem fit plurificatio per absoluta, nisi quia unum illorum est altero perfectius, ut duae species plurificantur sub genere, quia semper una est perfectior altera, sicut in analogo, substantia et accidens sub ente, quia unum est perfectius altero: vel quia ambo sunt imperfecta, ut duo individua sub una specie, quia neutrum claudit, vel haurit totam latitudinem speciei; quodlibet autem illorum entium omnino est perfectum, et aequaliter; ergo non possunt esse duo formalia aeque prima.
Item, ad propositum impossibile est, quod aliquis effectus consequatur aliquam perfectionem, inquantum effectus talis causae, qua caret sua causa. Non enim ignis generatus haberet caliditatem vel levitatem, si ignis generans ista non haberet: et si forte habet effectus, hoc non habet ut est causatum illius, sed ab aliquo alio. Cujus ratio est, quia causa nobilior est effectu: nec agit ultra terminos perfectionis, quod faceret, si effectui aliud, quod non haberet, daret. Sed ostensum est quod est unum primum ens efficiens omnium; ergo illud continet in se perfectiones omnium.
Item, in quolibet genere est dare participans et participatum, et per accidens et per se: sed videmus quod omnia entia secundum majus et minus, habent perfectiones formales; ergo est dare unum ens, cujus perfectionem formalem omnia entia participant, sicut dicit de calido Aristoteles 2. Metaphys. text. 4.
Ad hoc arguit Aristoteles 4. Metaphys, text. 15. et deinceps, inquirens veritatem principii, De quolibet aut affirmatio, aut negatio, dicens, quod si est dare magis vel minus falsum, ut magis est falsum quatuor esse mille, quam quatuor esse quinque; ergo est dare magis et minus verum; ergo per consequens et unam primam veritatem. Unde dicit quod hoc principium, De quolibet, aut affirmatio, etc. est maxime verum ergo secundum hoc, oportet dare unam primam veritatem formalemvirtute continentem omnem veritatem, quia est forma omnium veritatum: veritas autem consistit in sua perfectione formali: ergo est una veritas prima formalis omnium formalium perfectionum.