UTRUM CREATIO SIT ALIQUID TEHUM, circa primam secundi distinctionem quaeritur : Utrum creatio sit aliquid. Et arguitur quod non. Quia nihil est medium inter Creatorem et creaturam. Sed creatio significatur ut medium inter utrumque : non enim est Creator, cum aeterna non sit; nec est creatura, quia oporteret eadem ratione aliam creationem ponere, qua illa creatura crearetur, et sic in infinitum. Igitur creatio non est aliquid. In oppositum arguitur. Nam majus est aliquid fieri secundum totam substantiam, quam secundum formam substantialem; aut accidentalem. Sed generatio simpliciter, qua aliquid fit secundum formam substantialem, vel secundum quid, qua aliquid fit secundum formam accidentalem, est aliquid in genito. Ergo multo magis creatio, qua aliquid fit secundum totam substantiam, est aliquid in creato. In hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponetur opinio sancti Thomae per conclusiones. In secundo ponentur aliorum objectiones. In tertio ponentur ad objecta responsiones.