IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci
QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia
QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis
QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi
An cognitis praemissis in ratione causae, simul natura cognoscatur conclusio
Vide Doct. q. praeced, et auctores citatos ibid.
Quod sic videtur, causa secundum se ad causatum refertur, sed cognito uno correlativorum cognoscitur simul et reliquum (quia relativa sunt simul natura) et per consequens cognitio unius non magis dependet a cognitione alterius, quam e converso, ergo, etc.
Item, si cognitis praemissis in illo instanti naturae, non cognoscitur conclusio, tunc ista prioritate naturae cognoscitur causa, et ignoratur causatum, sed ignorato causato ignoratur causa, cum sint relativa, ergo in, ista prioritate cognoscitur simul causa, et ignoratur ; ergo oportet dicere, quod cognitis praemissis in ratione causae, cognoscitur conclusio simul natura.
Item, cognitis praemissis in ratione causae, cognoscitur applicatio praemissarum ad conclusionem ; ergo simul natura cognoscuntur applicata, quia cum applicatio sit relatio, cognosci non potest sine extremis ; ergo, etc.
Item, cognitis praemissis, simul natura cognoscitur conclusio in potentia, et universali ; sed sicut potentia se habet ad actum majoris, ita cognitio actualis conclusionis se habent ad eamdem majorem,quia cujus est potentia, ejus est actus, ergo simul in eodem cognoscitur major sumpta cum minori, et simul conclusio in actu.
Item, si cognitis praemissis in eodem instanti naturae non cognoscitur conclusio, tunc potest intellectus intelligere praemissas, et cessare ab intelligendo conclusionem, et ita si non necesse est, quod praemissae simul natura cognoscantur cum conclusionibus, possibile erit quod intelligantur prius tempore etiam, quod est contra Aristotelem, 1. hujus. text. 2.
Ad oppositum, causa prior est effectu in sua natura : ergo prius natura possunt praemissae cognosci et intelligi in ratione causae, quam effectus.
Dicitur ad illud quod causa prius cognoscitur natura quam effectus, si accipiatur causa pro eo,quod est causa,accipiendo tamen causam sub intentione causae, simul cognoscitur natura causa et effectus.
Contra, Causa est ad cujus esse, sequitur aliud esse,haec est definitio causae, sed definitio competit definito sub propria ratione, ergo causa est causa secundum quod prior est natura suo effectu, ergo praemissae sub ratione causae praecedunt effectum natura.
Item ad principale ; subjectum est prius accidente, cognitione, definitione, et tempore, et subjectum est causa accidentis ; ergo illud quod est causa, sub ratione,qua est causa, praecedit effectum natura et cognitione.
Item, unus modus prioritatis est, secundum quem esse rei prius est veritate propositionis secundum naturam, sive secundum causalitatem, et tamen in re ista sunt convertibilia: ergo illud quod est causa sub ratione causae, prius est effectu secundum naturam : ergo praemissae prius natura cognoscuntur ipsa conclusione, ex hoc quod sunt causa.
Ad quaestionem dicitur, quod notis praemissis in ratione causae formalis, simul natura conclusio cognoscitur in ratione effectus, tamen praemissae, quae sunt causae conclusionis, non consideratae sub ratione intentionis causalitatis, priores sunt natura conclusione, et prius natura cognoscun tur. Primum ostendo : Causa, quae est sub intentione causae. ad alterum refertur ; sed relativa sunt simul natura, et secundum cognitionem naturalem ; quia unum non potest ignorari cognito altero, et via versa, ita quod neutrum principalius a cognitione alterius dependet magis ista via, quam e converso ; tamen ista duo sunt simul natura secundum cognitionem, sed relativa sic se habent quod cognito uno relativo cognoscitur et reliquum, et e contra,et magis unum non dependet a cognitione alterius, quam e contra,ideo sunt simul natura,et cognoscuntur secundum naturam praemissae ; ergo sub ratione causae simul natura cognoscuntur cum conclusione, quia ut sic habent rationem relativi.
Secundum ostendo ; quia secundum illud, quod sunt, faciunt cognitionem de conclusione, ita quod conclusio, quoad cognitionem, dependet ex cognitione praemissarum, cum praemissae non dependeant a cognitione conclusionis : sicut illud quod est causa ab effectu non dependet, sed magis e contra.Sed quando unum dependet ab altero, et non e contra, illud a quo dependet, est prius natura illo quod dependet. Cognitio ergo principiorum quibus accidit intentio causalitatis, prior est secundum naturam, quam cognitio conclusionis; ergo cognitis praemissis sub formali intentione causae, simul natura cognoscitur etiam conclusio sub intentione effectus : tamen cognitis principiis quae sunt causae conclusionis,non oportet simul natura cognoscere conclusionem.
Tamen intelligendum est, quod si praemissae cognoscuntur in se, non applicando unam alteri, tunc praemissae prius cognoscuntur quam conclusio in actu, tempore, et natura. Si tamen praemissae determinate ad invicem applicantur, tunc simul tempore cognoscuntur praemissae, et conclusio, tamen prius natura cognoscuntur praemissae : unde Applicatio est illud sine quo non possunt praemissae, et conclusio simul tempore cognosci et intelligi.
Ad primam rationem dicitur, quod illa probat quod praemissae sub ratione causae simul natura cognoscuntur cum conclusione.
Ad aliud per idem.
Ad tertium per idem. Applicatio enim non potest intelligi sine applicatis, imo sunt naturaliter simul quoad cognitionem, et ideo si cognoscuntur praemissae sub ratione applicati, necesse est simul natura cognoscere cui applicantur praemissae : tamen quod applicatur non simul natura cognoscitur.
Ad aliud dicitur, quod licet cognitio potentialis conclusionis sit simul natura cum cognitione majoris: tamen non oportet quod accepta minori sub majori, ut cognitio actualis conclusionis simul natura sit cum cognitione majoris.
Ad probationem dicitur, quod non oportet actum comparari ad actum, sicut comparatur ad potentiam.
Ad ultimum dicitur, quod prius natura cognoscuntur praemissae quando applicantur, quam conclusio : et tamen ex hoc non sequitur, quod praemissae prius tempore cognoscuntur. Et cum dicitur, quod in illo priori naturae, in quo intellectus intelligit praemissas, contingit pausare, et per consequens ipsum non intelligere conclusionem in eodem tempore, sed prius tempore praemissas ; dicitur quod non sequitur, quia in eodem instanti temporis sunt duo instantia naturae, in quorum priori intelligit principia, in posteriori conclusionem, et tamen simul tempore conclusionem : et hujus causa est, quia praemissae cum sint applicatae recte, sunt causa efficiens, et necessaria inferendi et cognoscendi conclusionem, et sic in eodem tempore intelliguntur praemissae et conclusio, et non secundum prius et posterius tempore, licet secundum prius et posterius natura.
Si quaeras qualiter est manifestum intellectui, quod praemissa, et conclusio sunt versa secundum numerum. Dicitur quod ex hoc est manifesta earum diversitas,quia conclusionem non cognoscimus, nisi quia praecognitis praemissis.
Ad rationes in oppositum dicitur, sicut dicebatur.
Ad rationem contra hoc dicitur, quod haec definitio, Causa est ad cujus esse, etc. est definitio illius quod causa, quod scilicet subjacet intentioni causae, et non est definitio hujus intentionis, quae est causae,quia loquendo de istis intentionibus formaliter, vel de aliquo accepto sub istis, non magis ad causam sequitur effectus, quam e contra.
Aliae rationes probant, quod praemissae quae sunt causae, prius natura cognoscuntur, quam conclusio, etc.