TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modo significandi essentiali generalissimo Nominis
Modus significandi essentialis generalissimus Nominis, est modus significandi per modum entis, determinatae apprehensionis. Juxta quod notandum est, quod licet uterque Istorum modorum significandi, sit forma Nominis absolute sumpti, tamen comparando Nomen ad alias partes orationis, modus entis habet rationem materiae, quae est facere convenire: facit enim Nomen convenire cum Pronomine. Sed modus dedeterminatae apprehensionis habet rationem formae, quia facit Nomen ab aliis parbibus orationis differre, et Ideo copulando hos modos significandi ad Invicem, ex utroque unus resultat modus per viam compositionis.
Et ut sciamus a qua rei proprietate Iste modus significandi sumatur, notandum est, quod In rebus Invenimus quasdam proprietates communis simas, sive modos essendi communissimos, scilicet modum erilis, et modum esse. Modus entis est modus habitus, et permanentis, rei inhaerens, ex hoc quod habet essentiam. Modus esse, est modus fluxus, et successionis, rei inhaerens ex hoc quod habet fieri.
Tunc dico, quod modus significandi activus per modum entis, qui est modus generalissimus Nominis, trahitur a modo essendi entis, qui est modus habitus, et permanentis. Sed modus significandi activus per modum esse, qui est modus essentialis generalissimus Verbi, trahitur a modo essendi Ipsius esse, qui est modus fluxus, et successionis, ut postea patebit.
Ad hanc Intentionem Commentator 4. Phys. cap. 14. dicit quod duo sunt modi principales entium, scilicet modus entis, et modus esse, a quibus sumpserunt Grammatici duas partes orationis principales, scilicet Nomen, et Verbum. Sub Nomine comprehenditur Pronomen, sub Verbo participium. Item modus determinatae apprehensionis accipitur a proprietate formae, et qualitatis, quae est proprietas determinantis I quoniam forma determinat, et distinguit.
Hos modos significandi expresserunt Grammatici antiqui In definitione Nominis, cum dixerunt Nomen significare substantiam, cum qualitate, dantes Intelligere per significare substantiam modum substantiae, qui est modus entis sumptus a proprietate rei, quae est proprietas habitus, et permanentis, quae primo,et principaliter In substantia reperitur. Per qualitatem vero, modum qualitatis,qui est modus determinatae apprehensionis, sumptus a proprietate formae, et qualitatis, qui est modus determinationis. Nomen ergo est pars orationis significans per modum entis, vel determinatae apprehensionis.
Et si dicat aliquis ; multa sunt nomina, quae privationes significant, ut nihil, caecitas, et hujusmodi ; cum ergo omnes privationes, et negationes, non sint entia,videtur quod sub proprietate stare non possint, et ideo modus significandi activus per modum entis, In talibus a proprietate rei significatae, oriri non potest.
Dicendum, ut dictum est prius ,quod licet privationes, et negationes non sint entia positiva extra animam posita ; sunt tamen entia positiva secundum animam,ut patet ex Intentione Philosophi 4. Meta. text. 9. ubi dicit quod opiniones contradictoriorum sunt contrariae, hoc est, duo contradictoria extra animam, sunt duo contraria secundum anin am; et quia privationes, et negationes, et figmenta sunt entia secundum animam : Ideo cadunt sub proprietate entis, quae est proprietas habitus, et permanentis ; a qua proprietate trahitur modus significandi generalissimus.