DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM SACRAMENTA VETERIS LEGIS POSSINT POST PASSIONEM CHRISTI SINE PECCATO MORTALI OBSERVARI. TERUM, circa primam distinctionem 4. Sententiarum, et duas sequentes, quaeritur : Utrum sacramenta veteris legis possint post passionem Christi sine peccato mortali observari. Et arguitur quod sic. Non enim credendum est quod Apostoli, post acceptionem Spiritus Sancti, mortaliter peccaverunt : ejus enim plenitudine sunt induti virtute ex alto, ut dicitur, Lucae ultimo (v.49). Sed Apostoli, post adventum Spiritus Sancti, legalia observaverunt : dicitur enim, Actuum 16 (v. 3), quod Paulus circumcidit Timotheum; et, Actuum 21 (v. 26), quod Paulus, secundum consilium Jacobi, assumptis viris, purificatus est, cum eis intravit templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro uno-quoque eorum oblatio. Ergo sine peccato mortali possunt post Christi passionem legalia sacramenia observari. In oppositum arguitur. Quia dicit Apostolus, Galatar. 5 (v. 2) : Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. Sed nihil excludit fructum Christi, nisi peccatum mortale. Igitur circumcidi, et alia sacramenta legalia observare, post Christi passionem, est peccatum mortale. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones objectorum.