JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM THEOLOGIA SIT UNA SCIENTIA ITERUM circa prologum quaeritur : Utrum Theologia sit una scientia. Et arguitur quod non. Illa enim quae in nulla ratione formali conveniunt, non possunt ad unam scientiam pertinere. Sed illa de quibus est Theologia, scilicet Deus et creatura, non sunt aliquid commune univocum, nec aliquam unam rationem formalem participant. Ergo Theologia non est una scientia. In oppositum arguitur sic. Nam sacra Scriptura loquitur de ipsa sicut de una scientia, ut Sap. (c. 10, v. 10): Dedit illi scientiam sanetorum. Igitur, etc. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur obiectiones.