TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modis significanti subalternis minus generalibus Nominis communis
Deinde sub his modis descendamus ad alios modos significandi subaltemos minus generales istis, et primo sub modo significandi per modum communis ; secundo sub modo significandi per modum appropriati.
Circa primum notandum, quod modus significandi per modum communis, habet duos modos sub se, qui sunt minus generales eo, scilicet modum per se stantis, et modum adjacentis. Modus significandi per modum per se stantis sumitur a proprietate rei, quae est proprietas essentiae determinatae. Sicut enim modus significandi generalissimus sumitur a proprietate essentiae absolutae : sic modus significandi per modum per se stantis sumitur a proprietate ipsius essentiae determinatae : et hic modus constituit Nomen substantivum. Nomen ergo substantivum significat per modum determinati secundum essentiam.
Modus significandi per modum adjacentis sumitur a proprietate rei, quae est proprietas alteri adhaerentis secundum esse. Sicut enim modus generalissimus Verbi sumitur a proprietate ipsius esse absolute, ut postea patebit, sic modus adjacentis in nomine sumitur a proprietate AdminBookmark ipsius esse, inhaerentis alteri secundum esse : et hic modus constituit Nomen adjectivum. Nomen ergo adjectivum significat per modum inhaerentis alteri secundum esse, ut Albus, lapideus, etc.
Et si instetur, nomina differentiarum in genere substantiae, sicut corporeum,el animatum, sensibile, rationale, adjectiva quidem sunt, congrue enim substantivis adjunguntur, dicendo corpus animatum, anu mal rationale, et tamen non significant per modum inhaerentis alteri secundum esse quia significant substantiam, quae secundum esse alteri non inhaeret.
Dicendum, quod hujusmodi nomina sunt substantiva, quia significant substantiam, et probatur ; nam idem significat rationale quod homo : et animatum quod animal, et cum dicitur quod congrue cum substantivis conjunguntur,dicendo animal rationale, corpus animatum ; dicendum quod AdminBookmark ibi est constructio appositoria, et est incongrua de se, tamen per appositionem admissiva, hoc est, propter specificationem specificam dam.