Quod caveant, in quantum pottunt, a juramentis solemnibus.
A juramentis autem solemnibus omnes abstineant, nisi necessitato cogente. in casibus per indulgentiam Apostolicae Sedis executis, videlicet pro pace, fide, calumnia et testimonio perhibereo ac etiam, in, contractu emptionis, venditionis et donationis, ubi videbitur expedire. In communi quoque loquela vitent, ut poterunt, juramenta. Et qui die
aliquo minus caute juraverit lapsu linguae, prout contingere in multiloquio consuevit, die ipso in sero, cum debet recogitare, quid fecerit, dicat tribus vicibus Orationem Dominicam propter incaute facta hujusmodi juramenta. Memor autem sit quilibet, ut ad divina obsequia familiam propriam exhortetur.