Quomodo fratres debeant ire per mundum.
Quando fratres vadunt per mundum, nihil portent per viam, nec sacculum nec peram nec panem nec pecuniam nec virgam. Et in quamcunque domum intraverint, dicant primum: "Pax huic domui, et in eadem domo manentes edant et bibant, quae apud illos sunt. " Non resistant malo, sed si quis eos in maxillam percusserit, praebeant ei alteram, et qui auferret eis vestimentum, et tunicam non prohibeant. Omni petenti se tribuant, sed si quis auferret, quae sua sunt, non repetant.