QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
CONCLUSIO
Sensus accipit formas, seu species sine materia : et sensibile agit realiter, et intentionaliter, et singula bene explicantur.
(a) Respondeo, aliquando patiens recipit formam secundum eamdem essendi modum. etc. Ex quaestionibus praecedentibus patet, non requiri actionem realem in sensum ad sensationem, sed id esse omnino per accidens. Solum ergo explicandum est, quid est formam recipi secundum materiam, et sine materia, ut loquitur Aristoteles. Non est sensus simul cum materia formam recipi, neque separatam a materia, sed recipi cum materia, est habere in hoc passo, easdem conditiones agendi et patiendi, quas habet in sua materia, seu subjecto, quod est agens: verbi gratia, calor recipitur secundum materiam in tactu (etsi non quatenus est sensus,) quia habet easdem conditiones in eo, ac in subjecto calefaciente, scilicet calefaciendi, et frigori resistendi ; at recipitur sine materia in corpore damnati, quia ibi tantum est ejus species intentionalis, cui non convenit calefacere, vel frigus expellere ; quae conditiones competunt ei in suo materiali, quod est ignis, quia species contrariorum in eodem compatiuntur , ut habet Doctor 4. d. 44. q. 3.
Forma autem quae recipitur cum illis conditionibus, quas habet in suo subjecto, ut in exemplo, dicitur realis et naturalis, quia habet praedictas actiones independenter ab anima ; quando vero recipitur sine illis conditionibus, dicitur animalis intentionalis , quia ejus actiones ab anima, ejusque intentione dependent. Vide Doctorem 2. d. 12. q. 3. Aliud exemplum de colore, qui secundum esse suum materiale, quo visibile est in superficie corporis opaci, et secundum esse intentionale, est in oculo, et aere, aliove corpore interminata ; et juxta hoc intelligendus est Philosophus 2. de Anima, text. 7. text. 21, ibi: coloris quidem susceptivum est, quod colore vacat, soni autem id quod sono : est dicere quod in organo horum sensibilium non est color, nec sonus materialiter, sed tantum intentionaliter. Vide Scotum 2, dist 3. quaest. 8. ad3.
Ex his patet sensibile habere duas actiones diversas : alteram in contrarium, quae est realis, naturalis et materialis; alteram in sensum, quae est animalis, immaterialis et intentionalis. Vide Doctorem 4. d. 12. q. 3. num. 19, ubi ex loco citato Philosophi, docet quod est receptivum formae secundum esse reale , non esse regulariter receptivum ejusdem ab eodem sensibili, secundum esse intentionale. Puto ideo dixisse, regulariter, quia, ut habet hic quaestu 3. tactus utraque actione.immutatur a sensibili. Dixi ab eodem sensibili, ut notavi quaest, praeced, organum gustus sapidum est, tamen saporem realem non recipit a suo gustabili, sicut tactus calorem realem accipit a suo tangibili.
Sequitur etiam, actionem sensibilis in contrarium esse univocam , quia ejus terminus est ejusdem rationis, et speciei cum forma causantis ; at actio ejus in sensum, est aequivoca , quia terminus, scilicet species intentionalis, est alterius rationis a forma producentis. Vide Scotum 4. d. 44. quaest. 3. num. 2.
(b) Ad quartum de figura cerae, etc. Tota haec quaestio est circa dictum locum Aristotelis 2. de Anima, texi. 21. ubi dicit quod sensus sensibiles sine materia formas recipere potest, et perinde atque annuli signum sine ferro vel auro, suscipit cera, etc. Ubi vult, quod sicut cera suscipit figuram, non ejus materiale, ut ferrum, sic sensus suscipit species qualitatum sensibilium, non autem ipsas qualitates materiales, sensu explicato. Intellige Philosophum loqui de sensibus de per se, vel regulariter, quia de tactu jam ostendi, quod utroque modo recipit formam. Toletus 3. de Anima, g. 2. tenet ut probabile, tactum non indigere specie. Probat primo, quia intense calidum non sentit parvum calorem, et tamen ibi reciperetur species si daretur , quia non repugnat calori in eodem. Secundo, alias posset fieri tactio a distanti , et sic calor tangeretur sine contactu. Tertio, illud sentitur quod est causa doloris ; sed hoc, et qualitas realis est hujusmodi.
P. Hurtado, de Anima, dist. 12. num 9. dem ssearit de tactu et gustu, quia objectia horum sunt eis proportionata; ergo superflua species.
Ad primum,actio intentionalis tangibilis, supponit realem: et quia minus calidum non potest realiter alterare magis calidum non sentitur abeo, et.haec est causa quare tactio sit successive. Ad secundum, ex hoc patet, quia tactus non alteratur a distanti, ideo non tangit distans. Ad tertium, ostendit ut sic, speciem esse causam doloris, et non qualitatem realem, quia cum minima qualitate reali disconvenienti, aliquando est magnus dolor. Ad aliud, negatur esse proportionata, quia nimis materialia, experentia constat gustum, ut percipiat saporem, debere mutari; at non mutatur per saporem materialem, quia non est activus: ergo per speciem. Tactus etiam non sentit per mutationem realem ; tum quia calor qui sentilur, major est eo qui inhaeret : tum etiam quia durities et mollities non producunt qualitates reales in tactu ; ergo per species sentiuntur.