DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Cui igitur (1 corpori, etc. Hoc est sextum capitulum hujus tractatus, in quo Philosophus ostendit, qualiter diversa corpora sunt diversimode in loco : et ponit septeni conclusiones. Prima conclusio est, quod illud corpus est in loco, cui est aliud corpus extra continens ipsum, et separatum ab eo, et cui non est aliud corpus extra separatum, illud non est in loco. Patet per definitionem loci : quia locus est terminus continentis separati.
Quocirca etiam si aqua fuerit hujusmodi, etc. Secunda conclusio, quod totum (a) universum non est in loco secundum se totum , licet bene secundum partes. Probatur, quia totum universum non habet aliud corpus extra se continens ipsum. Et exemplificat, ut si totum universum esset aqua, tunc aqua secundum se totam non posset moveri, nec haberent partes locum : sed tamen secundum partes haberet locum , quia unius potest esse locus sursum, et alterius deorsum praeter caelum, quod circulariter movetur.
Ut autem (2) dictum est, etc. Tertia conclusio, quod totum universum a se, et separatum a quocumque alio habens extra se aliud corpus, est in loco in actu ; sed partes totius, dum inexistunt in toto, sunt in loco in potentia, et cum fuerint separatae a toto, sunt in loco in actu.
Atque alia (3) quidem per se sunt, etc. Quarta conclusio est, quod omne mobile localiter, vel secundum augmentum, vel secundum decrementum est per se in loco ; et debet intelligi, quod habet aliud corpus extra se separatum ab illo . Patet, quia per istos motus devenimus in notitiam loci.
Caelum autem, etc. Repetit conclusionem prius positam, scilicet, quod universum non est in loco nisi ratione partium.
Alia vero secundum accidens. Ponitur quinta conclusio, quod anima, et caelum sunt in loco per accidens. Patet de anima, quia anima non movetur nisi ad motum corporis, in quo existit, et sicut dicit de anima, ita debet dici de qualibet forma corporea. De caelo patet ; quia caelum est aliquo modo in loco, et non per se , quia non habet corpus extra continens ipsum ; igitur per accidens, et habetur propositum.
Et propter (4) hoc, etc. Sexta conclusio est, quod omnia sunt in caelo, supple, tanquam in loco communi ; sed fortasse caelum non est in loco, et dicit fortasse ; quia nondum est determinatum, quod extra caelum non sit aliud corpus ; sed hoc probabitur in libro Caeli : et non debet intelligi, quod caelum sit locus, sed ultima superficies, seu terminus ipsius caeli.
Et ob hoc terra, etc. Septima conclusio est, quod terra est in aqua, id est, in ultimo aquae tanquam in loco, et aqua in aere, et aer in igne, et ignis in caelo 5 sed caelum non est amplius in aliquo. Sed dubitatur de primo ; quia tota terra non est in aqua. Respondetur, quod si omnia elementa essent redacta aequaliter, tunc tota terra esset cooperta aquis, sed nunc de facto propter salutem animantium , terrae pars est discooperta.