DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM PARVULI INFIDELIUM SINT INVITIS PARENTIBUS BAPTIZANDI IRCA quintam et sextam distinctiones 4. Sententiarum, quaeritur : Utrum parvuli infidelium sint invitis parentibus baptizandi. Et arguitur quod sic. Nam magis debet homini subveniri contra periculum mortis aeterna;, quam contra periculum mortis temporalis. Sed puero in periculo mortis temporalis exsistenti, est subveniendum, etiamsi parentes per malitiam contraniterentur. Ergo multo magis est subveniendum pueris infidelium contra periculum mortis aeternae, etiam invitis parentibus. In oppositum arguitur. Quia in Decretis, dist. 45 (can. 5), ex Concilio Toletano, sic dicitur : De Judaeis praecepit sancta sy)wdus, nemini deinceps ad credendum vim inferre. Non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma justitix.
In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.