Quod omnes fratres vivant catholice.
Omnes fratres sint catholici, vivant et loquantur catholice. Si quis vero erraverit a fide et vita catholica, in dicto vel in facto, et non se emendaverit, a nostra fraternitate penitus expellatur. Et omnes clericos et omnes religiosos habeamus pro dominis in his, quae spectant ad laudem animae et a nostra religione non deviant, et ordinem et officium eorum et administrationem in Domino veneremur.