DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
1 ) Totum universum non est in loco securr dum se lotum, etc. Nola, quod partes universi possunt moveri tribus modis. Quaedam enim moventur circulari motu ; quaedam motu recto in sursum, sicut illae quae habent raritatem : et quaedam motu recto in deorsum, sicut illae quae habent densitatem.
Secundo nota, quod quando corpus movetur motu recto, totum mobile deserit locum in quo antea erat, et ingreditur alium novum locum. Quando vero movetur circulariter, totum mobile non deserit locum in quo antea erat, sed manet in eodem ; ejus tamen paries omnes mutant locum, quia ubi nunc est prima, succedit secunda, et sic decaeleris.Gum ergo caelum supremum moveatur circulariter, totum erit in eodem loco, ejusque tantum partes mutabuntur. Et ex hoc sequitur, quod si supremum caelum non movetur nisi per partes, non erit in loco, nisi per partes.
Nota tertio, quod Commentator, quem sequitur hic Sotus, illud exemplum de aqua non refert ad supremam sphaeram, sed ad totum universum ; nempe quod sicut in toto elemento aquae aliquae partes moventur sursum, et aliquae deorsum, et aliae circulariter , ita in toto universo. Caeterum Divus Thomas, et Sotus dicunt, illud exemplum positum esse, ut intelligatur quomodo stet, ultimam sphaeram moveri secundum paries, et non secundu m totum ; tu vero teneas cum Doctore Subtili.