TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De persona et Declinatione. Grammaticali
Habito de casu, nunc dicendum de presona. Juxta quod notandum est, quod in rebus rationabilibus reperitur quaedam proprietas casus ; scilicet proprietas loquendi, a qua trahitur persona, quae est accidens Nominis ; Est ergo persona modus significandi Nominis, mediante quo, Nomen proprietatem loquendi consignificat ; et secundum diversitatem loquendi, de se, ad alium, vel de alio variatur persona per triplicem differentiam, scilicet primam, secundam, et tertiam.
Prima persona est modus significandi rem sub proprietate loquendi de se, ut de se.
Secunda persona est modus significandi rem sub proprietate loquendi ad alium, ut ad alium.
Tertia persona est modus significandi rem sub proprietate loquendi de alio, ut de alio. Et quia modus loquendi de se, non est sine modo significandi de se, ideo ipse modus dicitur persona a per se sonando nominata.
Notandum quod Declinatio, quam Donatus sub casu comprehendit, a proprietatibus casuum oritur. Declinatio ergo est modus significandi rem nominis per quem inflectitur. Et variatur per diversas casuum proprietates, de quibus dictum est. Et quia ad istam inflexionem proprietatum, sequitur in pluribus inflexio vocum ; ideo quidam dixerunt Declinationem esse vocis in vocem inflexionem.
Quod autem aliquod nomen sit primae, secundae, tertiae, quartae, vel quintae Declinationis, vel consequentis, vel inconome 1.
sequentis haec ratio a parte vocis attenditur : et sic patet qui, et quot sunt modi significandi Nominis, tam essentiales, quam accidentales.