DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) Iste est secundus tractatus, etc. Absoluta prima parte hujus librijara secundam aggreditur Aristoteles, in qua disputat de vacuo, de qua re primum probat ad Physicum tractationem de vacuo pertinere, quia cum loco habet affinitatem ; deinde quamdam opinionem refert vacuum impugnantem ; refert et aliam vacuum esse affirmantem : his tamen peractis, multis probat ralionibus non posse dari vacuum, neque separatum a rebus, ut quidam dixerunt, neque rebus ipsis immersum, ut alii existimarunt.
(b) Si vacuum esset, idem esset locus, et vacuum, etc. Nota, quod locus, ei vacuum idem sunt subjecto, sed sola ratione, et definitione differunt, et hoc est quod dicit Aristoteles : Vacuum, et plenum et locus, esse autem ipsis non idem est. Observa tamen Aristotelem non intelligere rationibus eisdem revera comprobari vacuum esse, quibus comprobatur locum esse : nam primum est falsum , et secundum verum : neque subinde apparenter argui locum non esse, et vacuum non esse,sed ait, quod cum locus et vacuum sola ratione differant, similibus rationibus persuadebant sibi antiqui locum esse, et vacuum esse, scilicet ad salvandum motum localem.
(c) Probabant quod corpora repleta aere, etc. Nota, quod vacuum (si esset) deberet esse locus nullo prorsus sensibili corpore repletus ; et in hoc omnes ponentes vacuum, consentiebant. Verum nonnulli propter insensibilitatem aeris credideruntaerem nihil esse, atque adeo crediderunt locum, in quo non est nisi aer, esse vacuum. Contra quos Anaxagoras credidit sufficienter ostendere vacuum non esse, si ostenderet aerem aliquid esse, atque adeo ubi est aer non esse vacuum. Quod probabat duplici experientia : prima in utre pleno aere, cui licet gravem lapidem superponas, non cedit, sed resistit ; et tamen si uter esset vacuus, non resisteret, sed comprimerentur latera. Altera experientia est de clepsydra.
(d) Aliqui imaginabantur vacuum infinitum extra caelum. Nola, quod Pythagoras ponebat vacuum extra universum, nempe extra ultimum caelum, illudque infinitum, materiale, et separatum, cujus meminit Philos. lib. 3. text. 25. et 35. et Philoponus dicit hanc opinionem Pythagorae esse solum metaphorice intelligendam, nempe quod distinctionem numeralem rerum appellaret vacuum, veluti cum flatu pulveres secernimus, videntur vacuitates mediae inter eos restare. Alii ponebant vacuum in rebus istis mobilibus, et hoc duplici modo : aut extra corpora sensibilia, ut in aula, et in campo ; ubi in rei veritate est aor, aut immixtum corporibus, ut Democritus, et Leucippus. Hi namque astruebant res ex insectilibus atomis componi, et quia non intelligebant quomodo res distinctae, et discontinuae essent, nisi inter illas vacuum esset, ponebant inter atomum, et atomum porum vacuum, ita ut mixtum ex atomis per poros disjunctis esset compositum, ob idque qui sufficienter vult. impugnare vacuum esse, attendere debet, ut universaliter probet, nec intra corpora, nec in corporibus aliquem esse locum, qui non sit corpore plenus, quod non faciebat Anaxagoras. Nam ratio ejus solum procedit contra eos, qui existimantes omne ens esse corpus, scilicet perceptibile sensibus, putabant aerem nihil esse, et per consequens, quod plenum est tantum aere esse vacuum.
(e) Unde clepsydra, etc. Nola, quod clepsydra, ut inquit Albertus, est nomen Graecum, et dicitur a wae"J. quod idem est, quod fur, et AdminBookmark quod est aqua. Unde clepsydra quasi furativa, sive abstractiva aquae. Vel dicitur clepsydra a AdminBookmark quod est furor, et AdminBookmark quod est aqua,
id est, vas ad furandum, et surripiendum aquam. Est enim instrumentum habens collum parvum sursum, strictumque desuper orificium, et ventrem latum deorsum cum parvis foraminibus, et cum obstruitur foramen sursum, quamvis fundum clepsydra super aquam ponas, non intrabit aqua, resistente aere , ne detur penetratio dimensionum, neque exit aqua recepta ne delur vacuum : aperto autem orificio quo exeat, aut ingrediatur aer, subintrat vel egreditur aqua, estque instrumentum aptum horlulanis. (f) Bi convertendo istam rationem probat Melissus, etc. Nola, quod Melissus arguebat hac ratione a destructione consequentis motum non esse, in hunc modum ; si aliquid moveretur, jam esset dare vacuum ; at vacuum dari non potest, ergo non datur motus. Dicit autem Scotus, quod Melissus convertendo rationem, probabat omnia esse immobilia, quia ut illi arguebant a positione antecedentis ad positionem consequentis, vacuum esse in hunc modum, Si motus est, vacuum est, sed motus est ; ergo vacuum est. Ita Melissus recipiens eamdem majorem, arguebat ex opposito consequentis ad oppositum antecedentis, Si motus est, vacuum est ;sed vacuum non est : ergo motus non est. (g) Vas plenum cineribus tantum continet de aqua, etc. Nota, quod hoc provenit propter quatuor : Primum, quia partes cinerum includunt multas partes aeris, quae expelluntur in infusione aquae. Secundum, quia humidum aquae est bene terminabile termino alieno,et male terminatur termino proprio , ideo majorem locum occupat. Tertium, quia contraria nota sunt se invicem corrumpere ; sed aqua, et cineres secundum suas qualitates contrariantur, atque ita aqua corrumpit cineres, et cineres aquam, et propter hoc videtur manifesta evaporatio unius, et alterius, sicut etiam patet in calce. Quartum est, quia in cineribus sunt multi pori recLi, et patentes, etc. ; (h) Quia nisi vacuum esset, sequeretur, etc. Nota, quod fuit opinio Pythagorae dicentis infinitum esse vacuum extra caelum, et ipsum egredi in hunc mundum per modum respirationis, distinguens naturas rerum, scilicet, primo numeros, et consequenter alia. Nam intelligere non poterat, quomodo esset rerum numerica distinctio, et discontinuatio inter duo corpora individua, nisi aliquod esset medium, quod non esset corpus, ob idque ponebat extra corpora vacuum, quo individua, ut Petrus a Paulo, numero distinguerentur, et hoc vacuum ponebat extra universum ; aiebatque caelum foraminibus quibusdam parvis inspirare intra se vacuum illud ad faciendam hujusmodi distinctionem materialem, et individualem rerum. Et ne videretur haec sententia contradictionem involvere, ex eo quod vacuum, cum nihil sit, non potest egredi, neque intrare, dicebant aliqui Pythagorici, illud vacuum non esse simpliciter nihil , sed esse spiritum quemdam tenuissimum, sicut pulveres. Et sicut pulveres tenui flatu respirantes dividimus, ita caelum inspirando intra se illud vacuum faciebat distinctionem numericam rerum, et ad hanc metaphoram videtur hic Philoponus alludere.