TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modis accidentalibus specialioribus Verbi, et in particulari de Qualitate
De aliis modis significandi accidentalibus. Verbi, qui sunt, et quot, videamus, et secundum Donatum sunt septem, scilicet, Qualitas, Conjugatio, Genus, Numerus, Figura, Tempus, Persona, de quibus secundum ordinem videamus, et primo de Qualitate.
Juxta quod notandum est, quod per Qualitatem Donatus intelligit, et dat intelligere duos modos accidentales Verbi, scilicet modum, et formam ; sicut in Nomine per Qualitatem dat intelligere duos modos significandi, scilicet appellativum, et proprium, et in Pronomine per Qualitatem, demonstrationem, et relationem.
Modus autem, ut est accidens Verbi, sumitur a proprietate rei Verbi, quae est proprietas qualificationis, dispositionis, et inclinationis rei Verbi ad suppositionem,
significans qualitatem indicii, imperii, voti, dubii, vel infiniti. Modus ergo Verbi nihil aliud est quam modus significandi accidentalis Verbi : mediante quo, proprietatem Verbi per modum indicii, imperii, voti, dubii,vel infiniti circa Verbi dependentiam ad suppositum consignificatam. Et ex his qualificationibus, et dispositionibus anima prius afficitur, quando ad enuntiandum actum de substantia inclinatur.
Inde est quod Petrus Helias diffiniens modum dixit: Modiis est varia animi inclinatio, varios ejus effectus demonstrans ; sed non, quod modus sit ipsa inclinatio, sed qualitas inclinationis, non ea, qua anima inclinatur ad enuntiandum actus de substantia. Sed modus ut est accidens Verbi,est qualitas compositionis, qua Verbum inclinatur ad suppositum.
Quaedam qualitas est animae, hoc est, causata ab anima, sicut et caetera Verbi accidentia, repraesentans diversos affectus, hoc est, dispositiones animae, id est, prius existentes in anima. Et iste modus significandi,qui vocatur modus continens Verbum ratione compositionis, compositio sequitur Verbum ratione esse distantis : et secundum diversitatem harum qualitatum diversificatur modus per quinque differentias, scilicet per Indicalivum,Imperativum, Optativum, Conjunctivum, et Infinitivum. Dicitur autem Infinitivus, quia omnibus communis, cum omnes modi in ipsum resolvantur : ut dicendo, lego, id est, indico me legere, lege, id est, impero te legere, et sic de aliis.
Notandum secundum quosdam, quod modo finito in Verbo, correspondet casus simpliciter in supposito : quae est ratio principii, vel termini generaliter sumpti, quod non est verum, quia cum ratio principii sit tantum a parte ante, tanquam in supposito: et ratio termini sit tantum a parte post, tanquam in obliquo: si modo finito in Verbo,corresponderet casus simpliciter in supposito, tunc vel ratio termini esset in supposito, vel modus determinaret dependentiam Verbi post se in obliquo :
quo posito, modus non solum esset qualitas compositionis, qua Verbum dependeret ante se ad suppositum, sed etiam esset qualitas dependentiae Verbi post se ad obliquum : sed utrumque est falsum. Unde di endum, quod modo finito in Verbo, correspondet in supposito ratio principii.Sicut enim Verbum per modum esse exigit in supposito modum entis per se stantis ; sic per modum, qui est qualitas compositionis, exigit in supposito, modum per se stantis, in ratione principii, se habentis.
Forma, quae est accidens Verbi, idem est, quod species in Nomine, et ab eadem proprietate sumpta, scilicet a modo essendi primarie, et secundarie. Forma ergo est modus significandi accidentalis Verbi, mediante quo, Verbum modum existendi primarium, et secundarium significat ; et dividitur in formam perfectam, meditativam, frequentivam, inchoativam, diminutivam,et desiderativam. Per formam perfectam debet intelligi species primitiva ; quia quae sunt perfectae formae, sunt primitivae speciei ; quia significant rem Verbi absolute : ut lego, sorbeo, volo, et sum. Sed quae sunt inchoativae formae, et sic de caeteris sunt derivativae speciei; quae non significant rem Verbi absolute, sed cum quadam additione, scilicet sub inchoatione, frequentatione, et sic de caeteris, utfervesco, lecturio, patrisso, sorbitio, etc.