UTRUM INTELLIGERE ANGELI SIT SUA SUBSTANTIA tenun, circa lerliam distinctionem secundi Sententiarum, quaeritur: Utrum intelligere angeli sit sua substantia. Et arguitur quod sic. Ubicumque extrema sunt unum, medium non differt ab eis: quia extremum magis differt ab extremo quam medium. Sed in angelo idem est intelligens et intellectum, ad minus in quantum intelligit essentium suam. Ergo inlelligere, quod cadit medium inter intelligens et intellectum, est idem cum substantia angeli intelligentis. in oppositum arguitur sic. Plus differt actio rei a substantia ejus, quam ipsum esse ejus. Sed nullius creati suum esse est sua essentia vel substantia; hoc enim solius Dei proprium est. Ergo neque angeli, neque alicujus creaturas, sua actio est sua substantia. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur opinio sancti Tlioiiiae per conclusiones. In secundu recitabuntur advei-sarioruni objectiones. In tertio ponentur solutiones.