DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM FILIUS DEI ASSUMPSERIT NATURAM HUMANAM IN UNIVERSALI SIMUL CUM SUO PROPRIO CREATO SUPPOSITO TERUM, circa quintam distinctionem 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum Filius Dei assumpserit naturam humanam in universali, simul cum suo proprio creato supposito. Et arguitur quod sic.
Et primo, quod assumpserit naturam humanam in universali: Quia Filius Dei assumpsit de natura humana id quod est in ea potissimum. Sed in natura humana potissimum est id quod est per se homo, sicut et in unoquoque genere potissimum est id quod est per se. Ergo Filius Dei assumpsit per se hominem. Hoc autem, secundum Platonicos, est natura humana universalis, ab individuis separata. Ergo hanc assumpsit.
Secundo, probatur quod Filius Dei assumpserit personam et suppositum humanum creatum : Quia dicit Damascenus (de Fide orth.), libr. 3 (cap. 6), quod Filins Dei assumpsit omnia quae in natura nostra plantavit. Sed in natura nostra plantavit personalitatem. Ergo illam assumpsit. In oppositum arguitur.
Et primo, quod non assumpserit naturam humanam in universali. Quia dicit Damascenus (de Fid. orth.), lib. 3 (cap. 11) : Dei Verbnm incarnatum, non eam quae in nuda contemplatione consideretur, naturam assumpsit; non enim hoc esset incarnatio, sed deceptio et fictio incarnationis. Sed natura humana, prout est a singularibus separata vel abstracta, in nuda contemplatione cogitatur, quia secundum seipsam non subsistit, ut idem Damascenus dicit (ibidem). Ergo Filins Dei non assumpsit naturam humanam secundum quod est a singularibus separata, et sic nec universalem.
Secundo, arguitur quod non assumsit personam creatam. Quia dicit Augustinus, in de Fide ad Petrum (cap. 2), quod Deus naturam hominis assumpsit, non personam. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.