Hic praedicit terrae destructionem: et primo praedicit ipsam destructionem; secundo destructionis effectum, ibi, aspexi terram, et ecce vacua erat et nihil. Circa primum tria. Primo propheta ostendit suam compassionem: ventrem meum doleo, quantum ad afflictionem affectus, sensus cordis, quantum ad perturbationem intellectus. Non tacebo, etiam exterius plorans. Thren. 2: defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea. Secundo prosequitur destructionis ordinem, ponens praelii congressionem: quoniam vocem buccinae audivit anima mea, sophon. 1: dies tubae et clangoris. Regionis vastationem: contritio super contritionem: quia vastatio super obsidionem, vel vastatio una super aliam. Job 16: concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas. Ipsius urbis destructionem quantum ad domos: repente vastata sunt tabernacula, per quae significantur domus, pelles quibus tentoria cooperiebantur.
Infra 10: tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt. Et quantum ad civium fugam: usquequo videbo fugientem? chaldaeorum exercitum. Thren. 1: abierunt absque fortitudine, ante faciem subsequentis.
Tertio assignat vastationis rationem, scilicet privationem debitae scientiae: quia stultus, quantum ad cognitionem divinorum, insipientes, quantum ad experientiam dulcedinis ipsorum; vecordes, quia sine corde quantum ad electionem agibilium. Isa. 5: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Et quantum ad sagacitatem fraudulentiae, sapientes sunt, contra quod Rom. 16: volo vos sapientes in bono, et simplices in malo.