TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modo significandi essentiali generalissimo Participii
Modus significandi essentialis generalissimus Participii, est modus significandi per modum esse indis tantis a substantia. Circa quod notandum, quod modus esse in Participio, et in Verbo, ab eadem rei proprietate oritur, quae est proprietas fluxus, et successionis ; et in hoc modo Participium a Verbo non discrepat.
Modus autem indistantis a subtantia, seu modus uniti subtantiae, sumitur ab eadem rei proprietate in Participio, a qua sumitur modus adjacentis in Nomine : et compositio in Verbo : et haec est proprietas inhaerentis alteri secundum esse. Et non est inconveniens ab eadem rei proprietate modos significandi diversos, non oppositos, oriri: cum modi significandi oppositi, in eadem voce possint fundari. Et per hunc modum significandi, Participium a Verbo distinguitur, et per ipsum Participium in suum suppositum in constructione, et in situ collocatur.
Participium ergo, est pars orationis, significans per modum esse indistantis a substantia, sire uniti cum substantia quod idem est.Et dicitur participium, quasi partem Nominis, et partem Verbi capiens, non partem essentialem, id est, modum essentialem utriusque. Et quidam dicunt quod Participium significatper modum entis,et per modum esse, quod falsum est: quia tunc Participium non esset ab utroque distinctum specifice,quod est inconveniens. Sed pro tanto dicitur Participium capere partem Nominis et Verbi: quia habet quosdam modos significandi accidentales modis accidentalibus Nominis, et Verbi consimiles, ut statim apparebit.