QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Distinctionem hanc necessitatis in secundum quid et simpliciter, tanquam omnino necessariam ad concordandam rerum contingentiam cum infallibilitate divinae scientiae, praemittit etiam Doctor in 1. dist. 39. quaest. un. g. Ad primum respondeo, quod illa propositio, ibique doctissime explicat supra relatam Aristotelis propositionem: Omne quod est, quando est, necesse est, aliisque nominibus vocat has necessitates consequentis, et consequentis. Deinde, g. Ad primum argumentum secundae quaestionis, tractat diffuse, quod hic subdit, scilicet ex necessario et contingenti, et argutissimas adhibet regulas logicales. Hic tamen addit plurima, per quae difficultates ferme omnes, quae moventur a neotericis, possint facile dissolvi, et alia quae quorumdam modernorum faveant sententiae.
Ex omnibus patet, quod aliquando effectus qui est contingens de se, per accidens habet necessitatem, et talis debet dici simpliciter et per se contingenter evenire. Regula enim est, quod omne dictum ex contingenti et necessario, est contingens, et omne dictum ex temporali et aeterno, est temporale. Unde creatio, quamvis ex parte Dei dicat actionem aeternam, quia tamen includit creaturam, quae est temporalis, est temporalis simpliciter. Similiter illuminatio domus dependet a Sole lucente, et existente in directa oppositione ad illuminandum, tanquam a causa necessaria, quia sic existens necessario, quantum est de se semper illuminat: dependet etiam ab apertione fenestrae, tanquam a causa contingente, quia possum fenestram aperire, vel non aperire, ac per hoc possibile est domum non illuminari, et sic illuminatio domus simpliciter est contingens. Videmus etiam, quod duae arbores simul florent aliquando; et si hoc referatur ad virtutes particulares arborum, hic effectus simul florere est contingens, quia virtus unius arboris, nullam causalitatem habet super aliam arborem: si autem iste effectus referatur ad virtutem superiorem solum, quae simul movet humorem in utraque arbore, ac per hoc simul facit florere, sic iste effectus est per se, et habet necessitatem. Similiter dico, quod cum Deus videat res fieri et produci, sicut sunt in ordine suarum causarum particularium, a quibus per se, et absolute habent contingentiam in eventu, vel necessitatem, sic dico, quod omnis effectus, qui dependet a voluntate nostra, et aliquando contingentiam habet, ut antequam sit possit non evenire: et potest poni absolute quod Socrates cras leget, et non leget cras, nec ex tali possibili sequitur inconveniens. Si autem ille effectus referatur ad Dei praescientiam, habet necessitatem non absolutam, sed necessitatem per accidens, et respectivam seu consequentiae, et respectu illius non potest poni oppositum.
Uiiile quando dicitur, quod praevisum et praescitum a Deo fore potest non esse in illo nunc, distinguendum est de potentia, dicendo, quod potentia potest comparari, vel ad actum simplicem praecise et absolute, absque comparatione ad actum divinae visionis, et tunc verum est simpliciter, quodpotest poni non evenire, et potest poni non esse. Vel potest comparari ad unum actum, in comparatione et ordine ad alium, ut ad actum divinae visionis, et tunc non potest poni non evenire. Sicut si videam te currere, non potest poni quod non curras, dum video te currentem, in se tamen fuit possibile quod cursus non esset, quia potuisti velle non currere: et istum modum tradit Aristoteles libro Elenchorum, cap. 3. ubi dicit, quod ista propositio, Se dentem ambulare est possibile, est mul tiplex, quia potest esse divisa, ut si possibile determinet ly ambulare secundum se et absolute, ut separatum est ab actu sedendi, et sic in sensu diviso est vera sub hoc sensu, Qui vere sedet, habet potentiam, ut aliquando ambulet; vel potest esse composita, ut ly possibile determinet actum ambulandi, ut conjunctum actui sedendi, et sic est falsa; quia sensus est, Aliquis habet potentiam, ut sedendo, vel dum sedet, ambulet. Sic in proposito; quem Deus praeviditdamnandum, possibileest salvari in sensu diviso, non tamen est possibile in sensu composito: nec tamen per hoc sequitur, quod praevisio sit causa. Ut in simili, si ego video te currentem, non potest poni, quod stante actu videndi, tu non curras, et tamen visio in ea nulla est causa, quod tu curras, vel quin possis, vel ante potuisses cursum dimittere. Sic igitur omnes istae sunt verae, Praedestinatus potest damnari, et praescitus salvari, et similes.
Sic respondetur communiter ab omnibus Doctoribus, et bene; sed necdum quiescit animus aliquorum, quia dicunt, quod si antecedens in aliqua conditionali habet necessitatem absolutam, et consequens; sed praescientia Dei est necessaria simpliciter; ergo et praescitum, vel praevisum evenire est necessarium simpliciter.
Ad quod respondetur, quod praescientia Dei, et voluntas dupliciter possunt considerari. Uno modo se. eundum se, ut sunt divina essentia absque respectu adconnotatum extra: et isto modo habent necessitatem simpliciter, sicut dictum est esse necessarium simpliciter: vel ut habent respectum ad praevisum, vel ad volitum, quod connotant, cum dicitur, Deus praevidit illud futurum in tali nunc, vel vult illud esse in tali nunc; et Dsto modo accipitur in proposito praevisio et voluntas Dei; et isto modo (ut ostensum est supra) cum implicet aeternum, et temporale, et contingens, et necessarium, totum est contingens, ideo antecedens ut accipitur in consequentia non habet necessitatem absolutam.
Sed nec adhuc quiescunt, dicentes, quod sicut impossibileesttenon currere, dum video te currere, sic impossibile esset, numquam te non currere, si semper viderem te currere; igitur cum semper Deus videat, et semper actus visionis Dei stet respectu illius visi, impossibile est unquam aliter fieri.
Videtur etiam, quod praedicta solutio includat illam simplicem contradictionem, quam implicat dictum Avicennae dicentis, quod creatura de se est in potentia ad esse et non esse, et cum a Deo est, necesse esse: ita dicitur in proposito, quod iste potest salvari et damnari de se, et cum refertur ad visionem divinam, habet quamdam necessitatem.
Quibus etiam respondetur, quod verum est, ut effectus ad visionem comparantur, inde tamen, ut dictum est, non sequitur quod effectus in se habeat necessitatem. Et si his non acquiescant, dico sic resumendo quamdam rationem superius factam, in qua dicitur, quod scientia et voluntas Dei eodem modo debent considerari, et verum est, et ejusdem ambitus, et indeterminationis sunt. Quod enim scit esse futurum, vult esse futurum, et quod non vult voluntate non praescit esse futurum, quia contra talem voluntatem impossibile est aliquid fieri; ergo ejusdem ambitus sunt.
Tunc sic: sicut velle divinum potentiam divinam non contrahit, sed est ejusdem limitationis et ambitus, sic scire divinum potentiam cognitivam non contrahit. Unde sicut ostensum fuit supra, quod sicut voluntas Dei est ad utramque partem contradictionis, sic et velle divisim, quia unico velle clauditur omne nostrum velle, et plus infinitum: unde velle et nolle, sunt idem actus in Deo, sed differunt per comparationem ad volitum et nolitum, cujus contrarium est in voluntate nostra, etsuo velle. Sic per eumdem modum omnino est intelligendum in intellectu et scientia, vel praescientia Dei, quod sicut intellectus noster ad actum intelligendi est in potentia, ut intelligat illud esse, vel non esse divisim: sic etiam multo fortius intellectus divinus unus existens, et unico aeterno actu simplici cognoscendi, vel videndi, videt rem posse esse, et non esse divisim; nec mutatur suus effectus, ut est in se actus quidam, idem quod ipse, cum modo scit te esse, et cras sciet te non esse, vel cum prius scivit te non esse, modo scit te esse. Et sicut velle Dei, quo hodie vult certitudinaliter in tali nunc creare animam Antichristi, non mutaretur si facit, et vult cras, quod in illo nunc non crearetur anima Antichristi, juxta modum expositum in praecedenti quaestione , quia per eumdem actum in se potest velle et nolle. Sic praescientia, qua hodie, et ab aeterno scit certitudinaliter talem effectum evenire in tali nunc, non mutatur, nec decipitur, si in illo non eveniat; sic enim fit Deus, de sciente certitudinaliter rem evenire, nesciens evenire, vel sciens non evenire in eodem absque deceptione. Sicut de volente certitudinaliter in tali nunc aliquid facere sic, fit volens facere vel nolens non facere, absque sui mutatione. Et sic illud, de quo est verum dicere, quod Deus vult illud certitudinaliter fieri in tali nunc,
cras potest esse verum de illo eodem, quod Deus in illo nunc certitudinaliter non vult illud in illo nunc fieri, quare potest fieri de volente nolens, absque mutatione.
Sic dico, quod illud, de quo hodie verum est dicere, Deus hodie scit talem rem in tali nunc certitudinaliter evenire, et cras potest esse verum, absque Dei deceptione et mutatione, Deus scit certitudinaliter illam eamdem rem, in illo eodem nunc certitudinaliter non evenire, quia fit de sciente non sciens, vel sciens non, absque scientiae immutatione: unde certitudinaliter evenire, et certitudinaliter non evenire, cadunt sub eodem actu visionis Dei; sicut rem futuram esse, et futuram non esse, sub eodem actu voluntatis divinae: et sicut velle esse rem et nolle, vel velle non esse, idem sunt realiter in Deo, sed differunt per connotata, sicut videre, vel scire futurum esse et nescire, vel scire futurum non esse, sunt idem in Deo, sed differunt per connotata.
Ex his plane patet, quod Deus per suam essentiam, ut habet rationem idealem, cognoscit omnia, tam universalia quam particularia, praeterita, praesentia et futura: cognoscit, dico, particularia futura, etiam in sua actualitate, quam habebunt in tempore futuro, quia non est idem cognoscere actualitatem existentiae rerum futurarum, et ipsas in propria natura existentes cognoscere, cognoscit etiam earum non esse simul cognoscendo esse; simul enim divino aspectui offeruntur esse, et non esse cujuslibet rei in ratione cogniti, etiam esse et non esse verbaliter sumpta. Nec sequitur, quod si esse, et non esse actualiter ex virtute cujuslibet rei in ratione cogniti nunc Deo offeruntur, et simul offeruntur, quod propter hoc esse actualiter essentiae rei futurae in proprio genere nunc sit, vel quod simul in proprio genere actu sit, et non sit. Patet etiam, quod sicut divinum esse simplex, continet omnes differentias entium factorum et factibilium, et unum Dei Verbum, omnium verba, vel omnes conceptus quos successive potest aliquis intellectus vel conceptus per totum tempus, etiamsi infinite duraret, concipere de aliqua, vel de omnibus rebus affirmative, vel negative; sic etiam omnes actus volendi, quos potest elicere una creata voluntas de aliqua, vel de omnibus rebus affirmative, vel negative, ut volo hoc, volo non, vel nolo, volo ante, volo post, vel quocumque modo actus volendi mutarentur in nobis successive, de una vel de omnibus rebus per totam durationem temporis, etiamsi tempus in infinitum duraret; omnes illas differentias volendi claudit unus actus divinus volendi simplex, non divisibilis propter suam infinitatem, excedentem in uno actu simplici, omnes actus meos volendi, sicut suum esse excedit omne esse in omni differentia, et velle et nolle Dei de eadem re, vel velle fieri ante, vel post fieri, sunt simul simultate, quam habet nunc aeternitatis, quae simul habet latitudinem cum indivisibilitate, non simul simultate nunc temporis, sed simultate nunc aeternitatis, inquantum coexistit nunc temporis praesentis.
Est autem dubitatio, quia quamvis visio Dei certitudinaliter, et immobiliter feratur simul super actualitatem existentiae cujuslibet rei, et super illam quam habebit in futuro: illam autem actualitatem futuram, in ratione cogniti, sic praesentialiter intuetur, sicut te video currere, dum curris; quia cum Deus non possit facere, quod dum video te currere, cursus tuus non sit, sic non potest facere, quod dum videt actualitatem existentiae rei futurae, illa in illo futuro non sit, quod est contra praedicta.
Est etiam dubitatio, quia si Deus scit rem esse in proprio genere, eo quod scit et cognoscit suum velle, et suum nolle, a quibus res habent esse et non esse, cum secundum dicta, velle Dei non sit magis determinatum, ut res sit quam ut non sit; cum voluntas Dei omnino sit illimitata, nec contracta, et omnino respectu cujuslibet effectus libera, si nulla determinatio est inter velle et nolle, sive velle non, nullam certitudinem habet divinus intellectus de eventu rei in proprio genere.
Et est dicendum, ut praedicta pateant, quod sicut divinum velle, ex sua identitate, unicum et simplex, continet omne nostrum velle et nolle, et omnes actus volendi, qui in nostra voluntate possunt esse successive, sicctiamcontinet insua simplicitate omnes differentias rerum, quae sunt creatae actu, vel omnes actus nostrae voluntatis per totum temporis decursum, et ideo sicut ego per unum actum volendi, possum velle, quod hoc magis fiat, quam illud, vel antequam illud, et magis quod haec res fiat quam quod non fiat, vel e contrario: divinum Dei velle continet omnia illa magis velle, vel minus velle, vel nolle plus quod hoc sit quam ut sit, vel e contrario.
Ex quo patet solutio illius dubii, quare ab unico Dei velle indifferenter se habente ad esse et non esse nunc, quod res magis sit quam quod non sit, vel e contrario.
Ad primam autem dubitationem hic motam, dico, quod aliter fertur intuitus divinus super actualitatem existentiae futurorum praesentialiter; aliter visus super cursum dum video te actu currere, non enim quia video actualitatem cursus tui, ideo cursus est actu in proprio genere. Visio autem actualitatis, quam habet res in proprio genere, non requirit simpliciter ex ratione visionis, quod illa res actuetur in proprio genere, nam Deus videt nunc actualitates quas habebunt res, quando erunt in actu in proprio genere. Et tamen illae actualitates non sunt nunc in proprio genere, sed quod creatura aliqua non possit intueri in proprio genere, nisi existat in proprio genere, hoc est, quia illam cognitionem accipit a re, quod non facit Deus.
Secundo, cum res non possint simul esse et non esse in proprio genere, non potest fieri quod videam te currere, et quod cursus non sit actu: sed potest fieri quod Deus ab aeterno videat istum cursum, quem tu modo vides, et tamen cursus non erat actu in proprio genere, propter dictam causam.
Item, cum video te currentem, video praesentialiter ipsum cursum in ratione cogniti, et in ratione praesentialitatis in proprio genere existentis, et sic est ibi duplex praesentialitas. Dum autem dicitur, quod Deus videt praesentialiter futura, est ibi solum praesentialitas in ratione cogniti, non praesentialitas rei in proprio genere, quia non potest fieri, quod videam id currere, et non curras, sed quia idem potest esse praesentialiter in ratione cogniti, et non esse praesentialiter in ratione entis actu in proprio genere; ideo potest fieri quod res, quam Deus non praesentialiter videt, non sit nunc in proprio genere, nec ex tunc eveniat actu. Unde sic Deus videt nunc praesentialiter rem futuram in sua actualitate, sicut videt nunc rem praeteritam in sua actualitate, nec tamen oportet, quod res praeterita, nec nunc, nec alias actu sit in proprio genere.
Ad secundam dubitationem patet; quia si unicus actus volendi in Deo in sua simplicitate, continet omnes actus volendi, sive abstractive, sive negative, sive secundum magis vel minus velle, quos potest voluntas creata per successionem temporum eligere, sic simul cum in determinatione suae immensitatis continet omnes determinationes nolendi, quae possunt causari etiam per tempus infinitum in actibus nostrae voluntatis, et ejus visus fertur simul super immensitatem, et illas virtuales determinationes. Secundo, simul scit et videt Deus, quod potest de omni re facere pro quolibet nunc quod sit vel non sit divisim, et simul scit quod determinate fiat altera pars certitudinaliter. Et sicut cum determinatione, quae est in voluntate Dei, quod talis pars certitudinaliter eveniet, stat idem terminus, qui est ex immensitate, secundum quam et propter quam, Deus potest nolle vel velle, quod non eveniat; nec mutatur voluntas, si oppositum illius, quod primo fuit nolitum, modo sit volitum et actu eveniat; sic cum certitudine divinae visionis de altera parte eventus, secundum quod videt determinationem in voluntate Dei, pro illa parte stat, non dico incertitudo sed scientia, et visio certa de opposito, secundum quod videlicet idem velle divinum, ratione diversitatis, immensitatis, et indeterminationis potest velle oppositum.
Sed contra; velle hoc non ponit certitudinem in volito; non enim si volo te currere, sequitur quod curras: sed visio ponit certitudinem in re visa, quia si video te currere, curris: ergo dato quod ab eodem actu divinae voluntatis dependeat esse rei vel non esse: vel dato quod velle non ponat certitudinem in volito, quia stante eodem velle posset oppositum evenire, non tamen ita est de scientia, vel visione Dei.
Respondeo: duplex est cognitio Dei circa res, una speculativa, secundum quam cognoscit omnia, absque hoc quod actu existant, vel non existant. Et isto modo simul cognoscitur esse et non esse rei. Alio modo quasi practice, et isto modo cognoscitur res considerando suum velle et suum nolle, a quibus dependet existere, vel non existere rei. Unde ad illud, quod Deus heri voluit esse in A, hodie possit velle non esse in A absque mutatione sui velle, ita quod videt futurum id absque visionis mutatione. Quaere de hoc in quaestione tertia. Et sicut videre simul esse, et non esse rei, (esse dico nominaliter, non verbaliter) non habent opponere, ut sunt in Dei visione, imo simul illa videt, sic certitudo existentiae, et certitudo non existentiae, non habent respectu Dei visionis oppositionem, sed in se. Non sic de visione nostra, quae est contracta, et sequitur rerum existentiam cum ab eis dependeat.
Sed si dicas, Deus scivit Caesarem esse certitudinaliter; Deus modo scit Caesarem non esse certitudinaliter: sed quidquid aliquando scivit, modo scit: ergo modo certitudinaliter scit esse et non esse. Non valet; quia esse et non esse, sive fuisse et non esse, non cadunt in Dei scientiam, sed in rem connolatam. Et sic patet ex praedictis quod Deus simul et videat te esse salvatum, et te damnatum, et simul omnia extrema cujuslibet contradictionis cognitione speculativa, quae non eget in Deo existentia rei in proprio genere. Simul, dico, talia videt in quolibet instanti, cujus ratio est, quia simul ab aeterno in quolibet instanti videt quidquid est in re, et quidquid successive potest fieri ini ea, vel de ea, vel circa eam; alioquin quando actu esset oppositum ejus, quod modo est, non videt illud, quia nihil recipit a re. Si autem certitudinaliter videt extrema cujuslibet contradictionis, ut habent esse actu in proprio genere, pro quolibet instanti futuro, non conjunctim, sicut cognitio speculativa, sed divisim; non enim conjunctim esse possunt in proprio genere, sicut conjunctim esse . possunt cognita. Ut sicut verum est propter immensitatem, et ambitum divini velle Deus vult nunc certitudinaliter Antichristum esse actu in tali instanti: et Deus vult, vel potest velle certitudinaliter Antichristum non esse in illo instanti eodem, ita quod affirmatio et negatio, non cadant super ly velle divinum, sed super volitum divisim, utpote, vult hoc esse, vult non esse, ut ista dicunt successionem, non contradictionem: aut realem distinctionem ex parte actus volendi, quia per eumdem actum volendi, vult hoc esse, et potest velle id non esse divisim, absque sui mutatione, ut dictum est. Sic eodem actu visionis, qui fertur super illud certitudinaliter velle, et certitudinaliter velle non, videt certitudinaliter Antichristum futurum in tali instanti.
Et si potest poni, quod videt non futurum actu divisim in eodem instanti, ut sit absque scientiae mutatione et deceptione, et Deus certitudinaliter sciat hoc esse in tali instanti. Et potest poni quod scit certitudinaliter illud idem non esse, vel fore divisim in illo eodem instanti, ut affirmatio et negatio non ferantur ad certitudinem scientiae, sed ad scitum. Sic dicendo: Deus certitudinaliter scit Antichristum fore in instanti, et certitudinaliter potest scire, imo s it divisim, ipsum non esse in eodem instanti. Tota enim mutatio et oppositio certitudinis istius sciti et sui oppositi, est circa rem scitam, et suum oppositum. Sicut cum dico: Deus scivit te lecturum antequam legeres, Deus scit te legentem, dum legis, Deus sciet te legere, dum leges, scivit, scil, sciet, non dicunt aliquam mutationem in Deo, quia in sua scientia non est scivit, nec sciet, nec etiam scit praesentis temporis, ut cadit in praeteritum, sed tantum scit in praesenti aeternitatis, ita quod sua scientia semper est simul et praesens, nunquam praeterita, nec futura. Ita velle certitudinaliter hoc esse, velle certitudinaliter illud idem non esse, scire aeternaliter hoc futurum in tali nunc, scire aeternaliter id non futurum in eodem mene divisim, non dicunt distinctionem, nec oppositionem et successionem in divino velle, vel scire, sed solum in scito seu connotato. Sicut idem centrum se toto respicit omnes lineas ab ipso procedentes, neque ex parte centri habent distinctionem: et illud centrum, ut respicit unam lineam, potest vocari uno nomine, et ut respicit eamdem sub alio situ, vel motu circuli, alio nomine, et tamen in se nulla est variatio, vel successio.
ARTIG. II. SECT. VI.
Ex sacra Scriptura probatur haec libertas, et immutabilitas voluntatis divinae.
Ex parte etiam voluntatis, ostendo quod in Scripturis, prophetiis, et promissis divinis sit immobilitas et tamen semper potest oppositum facere, pro quolibet nunc divisim. Certum est, quod nil tam liberum quam amare, et quanto amor major, tanto liberior; quanto magis liberum, tanto minus necessarium necessitate coactionis; et si efficiatur effectus extrinsecus, sic est a libertate, quia excludit omnem modum necessitatis, tam coactionis quam immutabilitatis respectu Dei, ut ostendi. Vera est ergo haec consequentia de Deo respectu effectus extrinseci, quod quanto ex majori amore procedit, tanto firmius est et immutabilius, ut patet in Beatis, qui certi sunt, quod a beatitudine cadere non possunt, et tamen non habent aliam certitudinem nisi Dei amorem, qui quanto major, tanto liberior, et quanto liberior respectu cujusdam effectus extrinseci, tanto magis potest facere et non facere.
Ex quo aperte patet, quod libertas divina ad posse facere et non facere, non tollit certitudinem, et firmitatem, et immutabilitatem, sed tollit omnem necessitatem. Promissa autem divina et dicta, aut sunt conditionaliter, et sic firmitatem habent sicut promissa sunt: aut simpliciter dicta, et tunc illo modo firmitatem et immutabilitatem habent absolutam. Sic dico de Prophetis, quia aut praedicunt res, inquantum Deus ostendit eis eventum rerum secundum ordinem causarum particularium, et tunc sicut praedicunt, sic verum dicunt: unde Ezechias mori debebat secundum gradum infirmitatis, et Ninive subverti secundum rationem et demeritum iniquitatis; secundum tamen causas superiores, quae sunt in voluntate Dei, et mors et subversio poterant impediri. Nec mentiti sunt Prophetae, si aliter evenerit quam praedixerunt, quia illud praevident in mente et voluntate Dei esse futurum, quod quamvis nullam habeat necessitatem ut fiat, quia Deus, (sicut dixi) sine sui mutatione, quod modo vult, potest nolle: tamen Deus scit quod nulla causa occurret, quare ipse oppositum velit; et talia secundum omnem modum firmissime eveniunt, qualis fuit illa prophetia: Ecce Virgo concipiet, etc. Sic igitur dico, quod Deus nulla necessitate rem aliam a se producat.
Sed est hic notandum, quod illa quae sunt alia a Deo, dupliciter possunt considerari: vel quantum ad essentias suas et esse quidditativum: vel quoad esse actualis existentiae. Primo modo, omnia quae sunt, et fieri possunt, habent ad Deum essentialem comparationem: quod enim per essentiam et quidditatem est aliquid, non potest ab aliqua potentia non esse tale, quia quidditatem, vel essentiam habet res, inquantum ideam habet in Deo. Unde sicut idea habet necessario esse, sic et quidditas ei correspondens. Sicut igitur Deus non esset intra se perfectus, nisi haberet essentiam a rebus imitabilem, et quia essentia, per hoc est essentia, quod habet in Deo causam exemplarem; sicut necesse est, quod Deus sit, sic necesse est quod essentiae rerum sint: et quantum ad tale esse, res sunt a Deo per necessitatem suae naturae. Si autem considerentur quantum ad esse actualis existentiae, cum tale esse ex eo sit quia Deus vult, (quod si non vellet, vel Deus nollet, non esset minor Dei bonitas, neque perfectio minor) ideo nulla creatura quoad tale esse aliqua necessitate, sed mera libertate et voluntate, a Deo procedit.