QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum de intentione Philosophi fuerit ponere intellectum agentem aliquid animae nostrae, vel potius substantiam separatam ?
Aristot. 3.de Anima, cap. n.lext. 18. Averr. libello de beatit. animae, cap. 5. Avicen. 9. Metaph. cap. 4. et lib. natur. part. 5. Alen. lib. 2. de Anima,cap. 20. Philop. 3. de Anima, cap. 5 . Simplic. 2. de Anima, cap. 2. quaest.7 . art. 2. D. Thcm. 1 part.quaest.79 art. 3. Alensis. 2. p. quaest. 69. memb. 2. Ganduv. quodl. 8. quaest. 12. Herv. in 2. dist. 17. q. 2. Capreol. in 4. dist. 49. quaest. 4. Ferrar. 2. cont. Gent. cap. 76. Conimb. 3. de Anima.,cap. 5. quaest. 1 art. 1. et 2. Aversa. tom. 2. Phil. quaest. 58. sect. 6.
Videtur aliquibus secundum Philosophum esse aliquid animae nostrae, ut patet per rationes Thomae in secundo contra Gentiles. cap. 77. et 78. sed contrarium videtur aliis esse de intentione Philosophi. Quod probant sic : Activum, et passivum quae non sunt univoca, non sunt ejusdem naturae ; sed intellectus activus, et possibilis non sunt univoca secundum Philosophum , quia agens est incorruptibilis, passivus intellectus est corruptibilis ; ergo, etc.
Praeterea, nunquam ars et materia, vel lumen et color, sunt ejusdem naturae ; sed intellectus agens comparatur ad intellectum possibilem animae nostrae, sicut ars ad materiam, et sicut lumen ad colores, secundum Philosophum 3. de Anima, text. 17. ergo, etc.
Praeterea,substantia nobilior habet nobiliorem operationem : intellectus agens est nobilior possibili secundum Philosophum in 3 ; igitur habet nobiliorem operationem : sed abstrahere quod attribuitur agenti, non est ita nobilis operatio sicut intelligere, quod attribuitur possibili ; igitur habet operationem nobiliorem quam abstrahere, scilicet intelligere , et per consequens est quaedam substantia intellectiva separata ab intellectu possibili.
Praeterea, Philosophus in. 3. text. 18, et 19. dicit quod est semper in actu separatus et immixtus, etc. certum est autem, quod anima nostra non est semper in actu intelligendi; igitur non est aliquid animae nostrae secundum Philosophum.
Dicunt ergo illi, quod Philosophus per rationem positam in 3. de Anima non intendit probare, quod in anima nostra sit aliquis intellectus agens tanquam pars ejus , sed quod est in ea, sicut movens in moto, non per essentiam, sed per influentiam, vel quantum ad ejus operationem ad quam concurrit intellectus agens , et hoc tali ratione : Quando potentia reducitur ad actum, ad istum actum concurrit et agens et patiens : sed anima de potentia intelligente fit aliquando actu intelligens ; igitur ad actum intelligendi non tantum sufficit intellectus possibilis, sed requiritur intellectus agens.
Praeterea, agens et materia nunquam coincidunt: intellectus agens et passibilis sunt sicut agens, et materia secundum Philosophum ; igitur non sunt ejusdem naturae partes secundum essentiam, sed tantum, ut dictum est, per influentiam, sicut movens est in moto, sic intellectus agens est in anima.
Alii dicunt quod est habitus principiorum : quod sic potest intelligi ; quia sicut habitus est quo quis utitur cum voluerit , ita intellectus agens est, quo homo utitur respectu possibilis, cum voluerit se ad intellectum possibilem convertere. Vel sic potest intelligi; quod sicut unum contrarium, scilicet perfectius, dicitur habitus respectu imperfectioris, quae dicitur privatio, sic intellectus agens, qui est perfectior, dicitur actus respectu possibilis.
Item, dicit quod lumen facit potentia colores, actu colores , cujus contrarium videtur Philosophus innuere 2. de Anima, text. 72. 73.
Dicendum, quod sicut appropinquans agens ad patiens dicitur agere, vel disponens materiam ultimate dicitur informare , quia statim sequitur actio, vel informatio ; sic lumen dicitur facere colores actu, id est, actu visibiles inquantum disponit mediumquo facto color statim potest movere visum, et color sic movens visum, est actu color, non quidem actu primo tantum, sed etiam actu secundo. Item, ex littera Philosophi in illa parte, quoniam in omni movente, etc. volunt aliqui, quod non movet seipsum , quod per rationem Philosophi patet.