LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De spissitudine et tenuitate et latitudine foliorum et strictura.
Spissitudo autem et tenuitas foliorum, similiter et latitudo et strictum eorumdem in plantis inveniuntur. Et spissitudo quidem ex altera duarum aut duabus simul fit causis. Aliquando enim fit ex viscositate sola : et hoc frequentius in plantis invenitur, sicut in. foliis olivae in arboribus, et in foliis saponariae in plantis, et in multis aliis, sicut est in planta quae perjunca sive semperviva vocatur. Aliquando autem fit ex frigiditate complexionati humorem comprimente, sicut est in ea quae vocatur crassula, et in barba Jovis, si tamen barba Jovis vere folia dicatur habere : sed hoc in sequentibus erit discutiendum. Latitudo autem foliorum generaliter in omnibus causatur ex abundantia humoris aquei, qui facile dilatatur, et viscositatem non habet : cujus signum est, quod omnia fere talia folia insipida in gustu inveniuntur, quando sunt arborum folia. In herbis autem sicut in lappa et nenufar, sata quidem inveniuntur ex loco humoroso, in quo tales herbae generantur. Strictura autem foliorum ex siccitate et viscositate calidi humoris generaliter fit : propter quod talia folia acuuntur in punctum ex parte superiori, et adhaerent corpori plantae sicut pili adhaerent animalibus, nisi spissitudo corticis impediat, sicut est in foliis et pini et juniperi et aliarum plantarum multarum.
Quia autem complexio folii generaliter est ex humido aqueo et terrestri faeculenta non bene digestis et non bene permixtis, ideo epotato humido aqueo per calidum aestatis, cito scinduntur folia, cum sol Cancrum attigerit, aut etiam ante quando est in ultima parte Geminorum : et cum ceciderint, natant primo super aquam propter multum aqueum humidum aeri permixtum, quod est in complexione eorum : quod cum evaporaverit, merguntur sub aqua propter terrestre faeculentum quod solum remanet in ipsis. Signum autem hujus est, quod loca adquae cadunt multa folia, sunt multorum vaporum propter humidum aqueum, quod continue evaporat ex ipsis : et quando quidem sunt viridia, propter praesentiam intrinseci humoris sunt mollia : quando autem evaporaverit humor, sunt aspera comminuibilia et comminuta in pulverem decedentia.
Folia autem herbarum ut frequentius longa sunt, et folia arborum brevia : cujus causam jam superius diximus esse vicinitatem radicis et abundantiam humoris, qui humor in oleribus et maxime in fruticibus et arboribus ad stipitem et ramos attrahitur, quorum durities discursum humoris aquei abundantis attrahi ad magnitudinis foliorum generationem non permittit. Causae autem in planta generaliter inveniuntur quatuor aut quinque ut in pluribus, quare humorem plantae diversimode participant, corpus videlicet plantae, quod est lignum, aut herba, et cortex, et folia, et fructus, et ut in pluribus Hos. Humor in his invenitur magis ponticus aut ad amaritudinem declinans propter terrestre faeculentum et grossum, aliquando calore aeris et folis adustum. In corpore autem plantae magis constans et spissus et coagulabilis invenitur propter naturae calidum, quod commiscuit eum et terminavit, et calore epsesis inspissavit in naturalibus vasis plantae : sed in foliis invenitur magis incompletus et
indigestus. In fructibus autem maxime completus et ad determinatum saporem deductus, et in floribus plus et completus quam in foliis, et multo minus quam in fructu.
De foliorum igitur natura dictum sit hoc modo : in sequentibus enim de causa casus foliorum inquisitio propria erit.