TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modis significandi accidentalibus Conjunctionis
Consequenter de modis significandi accidentalibus Conjunctionis videamus : qui sunt tres, scilicet species, figura, et ordo. De specie, et figura in Conjunctione idem sicut in Nomine dicendum est, ab eisdem enim proprietatibus sumuntur utrobique. Ordo in Conjunctione sumitur ab ordine in rebus ab extra.
Est enim ordo in Conjunctione modus significandi activus, quo mediante, Conjunctio ordinem extremorum consignificat, ratione cujus ordinis aut conjunctio praeponitur tantum, aut postponitur, aut indifferenter praeponitur,et postponitur extremis conjunctis. Et sic patent modi significandi Conjunctionis qui sunt, et quot sunt, et unde oriantur.