IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci
QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia
QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis
QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi
Utrum deficiente sensu, deficiat et scientia secundum illum sensum
Aristot. hic cap. 15 text. 33 Averroes in com. hujus text. D. Thom. hic lect. 30. Paulus Venet. hic in textu cit. Philosophi. Tartaret. in hoc cap. Dubio 3. Joan. de Magist. in 1. post. quaest. 11.
Quod non videtur. Intellectus in quo est scientia est virtus superior quam sensus, et prior ; sed prius non dependet a posteriori : ergo cognitio intellectiva non dependet a cognitione sensitiva ; ergo, etc.
Item, intellectus intelligit se, et suam operationem, et etiam intentiones secundas : sed ista non cadunt sub sensum ; ergo de his posset esse scientia deficiente sensu.
Hic dicitur, quod licet ista non cadant sub sensum, tamen cadunt sub intellectum, nec oportet, quod sub sensum cadant ; quia illa quae intelliguntur directe intellectu cadunt sub sensum ; sed quae intelliguntur iii intellectu reflexo non.
Contra, Aristoteles in lib. de Sensu, et Sensato, Omnino non intelligimus, quod sensu non comprehendimus, ergo si intentiones secundae non cadunt sub sensum, ergo nec sub intellectum.
Item, intentiones secundae intelliguntur per reflexionem ; ergo intelliguntur posterius, quam res, scilicet primae intentiones. Logica ergo quae est de intentionibus secundis, posterior erit in ordine scientiarum, quam scientia realis, ut Metaphysica, sive Physica, quod videtur falsum.
Item ad principale, caeci habent scientiam, et tamen deficit eis sensus ; ergo non oportet quod deficiente sensu deficiat, etc.
Item, anima separata habet scientiam, tamen caret sensu ; ergo, etc. Similiter substantiae separatae carent sensu ; et tamen habent scientiam.
Adoppositum est Aristoteles dicens, quod deficiente sensu, deficiet et scientia, ergo, etc.
Ad quaestionem dicitur, quod sic, sicut dicit Aristoteles, et hujus ratio est ; quia Scientia est cognitio acquisita per demonstrationem, demonstratio est ex universalibus : ergo scientia non est sine cognitione universali. Sed cognitio universalis non est sine cognitione sensitiva ; quia cognitio universalium est per inductionem,et inductio est singularium, quorum est sensus : ergo a primo, scientia non est sine cognitione sensitiva.
Intelligendum tamen est propter rationes, quod licet virtus intellectiva sit prior virtutibus sensitivis, tamen quodammodo dependet a virtutibus sensitivis. Omnes enim virtutes sensitivae ordinatae sunt ad intellectivam, prius enim apprehenditur species a sensibus exterioribus, et postea a sensu communi, tertio a phantasia, quarto ab intellectu, et ita intellectus in cognoscendo aliquo modo dependet a potentiis sensitivis, quia per illas defertur ad intellectum possibilem. Et loquor de intellectu secundum quod cognoscitur per species acquisitas, quia de intellectu separato est alia ratio.
Tu dicis, intellectus est virtus immaterialis : ergo nullo modo a potentiis sensibilibus dependet, cum sint materiales. Dicitur, quod intellectus est virtus immaterialis pro tanto, quia non utitur organo corporeo in operando. Unde virtus immaterialis potest dici dupliciter. Uno modo, quia non est perfectio materiae, et sic intellectus non est virtus immaterialis. Alio modo,
quia non utitur organo corporeo in operando, et isto modo intellectus est virtus immaterialis ; quia tamen est perfectio materiae, ideo aliquo modo a potentiis sensitivis dependet. Ideo enim phrenetici non bene dijudicant, quia sensus est male dispositus ; et ideo etiam intellectus ex consequenti. Similiter in dormiendo intellectus non judicat, et hoc quia sensus ligatur. Similiter quidam capti sunt mente, quidam inepti, et hujus causa non est secundum se, quia intellectus secundum se non est magis dispositus, nec minus, quia non suscipit magis, nec minus secundum se; sed causa est, quia in homine uno quam in alio est complexio melior. Dixit enim Aristoteles, quod molles carne apti sunt.
Ad primum argumentum sicut jam dictum est, quod intellectus a sensibilibus quodammodo dependet.
Ad probationem dicitur, quod prius aliquid alio potest esse tripliciter. Uno modo generat?one, et perfectione ; sicut substanitia praecedit accidens quantum est de se tempore, et natura. Alio modo perfectione, sed non generatione : sicut intellectus secundum se prior est sensu. Tertio modo generatione, sed non perfectione; sicut animal prius est homine. Tunc dico, quod prius est altero primo modo, ab altero non dependet: quod tamen secundo, vel tertio modo, ab altero dependet; et sic intellectus a sensu dependere potest.
Ad aliud sicut dicebatur.
Ad rationes contra hoc.
Ad primam dico, quod Aristoteles in lib. de Sensu, et Sensato, loquitur, et dicit, quod Omnino non intelligimus de numero sensibilium, quod non prius cadit in sensum.
Ad aliud, quod non sequitur quod Logica sit posterior scientia ordine doctrinae, quam aliae. .
Ad probationem cum dicitur, res primae intentionis primo.intelligantur, dicitur quod triplex est operatio intellectus.Una est intelligentia simplicium ; alia est compositio, vel divisio; et quoad illas duas operationes res primae intentionis sunt notae prius intellectui, quam secundae. Tertia est operatio discursiva a praemissis ad conclusiones ; et ille discursus est intentio secunda, et est actus rationis, per quem ducimur in cognitionem primarum, intentionum, et aliarum scientiarum ; et ideo quoad hunc actum Logica est prior, et ita prior, inquantum ad doctrinam, quia per discursum doctrinamur.
Ad aliud dicitur, quod propositio intelligenda est de his, qui carent sensu a nativitate.
Ad aliud, quod anima separata cognoscit ea quae cognoscit, absque discursu, et non per species acquisitas. Sed haec propositio intelligenda est de his quae acquiruntur per discursum, et eodem modo dicendum est ad ultimum, etc.