QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Dicit hic non esse omnino et undequaque verum, quod omnis motus dicat ordinem ad motum caeli: etenim, uti ipse docet in 4. dist. 48. quaest. 2. g. Si arguatur, non dicit omnis motus ordinem ad illum motum caeli, tanquam ad mensuram essentialem, sed accidentalem dumtaxat, quae per applicationem, vel extensionem mensurat, sicut ulna pannum. Et g. Ad tertium, dicit primitatem motus caelestis ad alios motus non esse primitatem causae, vel alicujus a quo dependeant essentialiter, sed tantummodo cujusdam perfectionis in aliquibus conditionibus motus, ut in regularitate et velocitate.
Tunc arguo; in motibus ordinatis, oportet dare primum et per se, quod est mensura aliorum omnium, ut dicitur 10. Metaph. text. 104. sed nulla mutatio est mutatio per se, nisi illa in qua totum est de nihilo, ut ostendi; ergo aut oportet dicere, quod non est motus, nec mutatio, nec aliqua operatio in natura: aut oportet dicere quod aliquid de nihilo producatur: si enim non est, aut saltem esse non potest, quod est primum simpliciter in genere, nec aliquod posterius esse potest.
Probatur: Nisi mutatio et motus terminentur ad aliquod novum, nulla mutatio est simpliciter: sed si materia, vel aliquid in productione rei, semper praesupponeretur, nulla res esset totaliter nova; ergo nulla esset in natura, vel arte mutatio, quod ad sensum patet esse falsum.