TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De tribus passionibus octo partium orationis in generali
Habito de modis significandi octo partium orationis, sub ratione, qua sunt prin- cipium for male partium sermonis, secundum quem modum pertinent ad Etymologiam ,consequenter de ipsis dicamus prout sunt principium efficiens intrinsecum constructionis, et aliarum passionum sermonis: secundum quem modum pertinent ad Diasyntheticam ; et hoc nihil aliud est, quam applicare eos ad constructionem, congruitatem, et perfectionem, ostendendo qui modi significandi, quarum constructionum, congrui latum, perfectionum, sunt principia. De his ergo tribus passionibus determinemus.
Primo earum principia in generali videamus. Sunt autem quatuor principia essentialia construendi sermonem congrue, et perfecte, scilicet, materiale, formale,efflciens, et finale. Principium materiale construendi, sunt constructibilia ; quia sicut se habet subjectum ad accidens, sic se habent constructibilia ad constructionem : sed subjectum est materia accidentis, nam accidens non habet materiam ex qua, sed in qua ; ergo constructibilia sunt materia constructionis. Et unius constructionis non sunt plura, vel pauciora duobus ; quia, ut patebit, constructio causatur ex dependentia unius constructibilisad alterum: sed una dependentia non est nisi duorum, scilicet dependentis, et determinantis ; ergo unius constructionis non sunt nisi duo constructibilia principalia, scilicet dependens, et terminans.
Et ex hoc patet error dicentium hanc constructionem esse unam : Homo albus currit bene. Nam hic sunt diversae dependentiae : una, qua Adjectivum dependet ad Substantivum: alia, qua Verbum dependet ad suppositum : tertii, qua determinans dependet ad determinabile ; ergo non erit hic una constructio. Similiter cum dicitur,Socrates percutit Platonem: hicpropter diversas dependentias Verbi ad suppositum ante se, et ad obliquum post se, non potest esse una constructio, ut de se patet.
Principium formale constructionis, est unio constructibilium, hoc enim est forma rei, per quod res habet esse : sed constructio habet esse per constructibilium unionem ; ergo constructibilium unio est forma constructionis.
Principium efficiens constructionis est duplex, seilicet extrinsecum, et intrinsecum. Intrinsecum, sunt modi significandi respectivi, ratione quorum, vel unum constructibile est ad alterum dependens, vel alterius dependentiam terminans ; a quibus modis significandi respectivis, abstrahuntur duo modi significandi generales, scilicet modus dependendi in uno constructibili, et modus dependentiam terminans In altero constructibili.
Et hi modi significandi dicuntur efficere constructionem pro tanto ; quia praeparant, et disponunt constructibilia, ad actualem unionem, quae fit per Intellectum : licet, quaedam magis remote, et quaedam magis propinque, ut patebit In sequentibus. Et dicuntur modi significandi principium intrinsecum, quasi I nter constructibilia manentes. Sed prinsipium efficiens extrinsecum, est Intellectus, qui constructibilia per modos significandi disposita, et praeparata actu unit In constructione, et sermone. Constructibilia enim qualitercumque summe disponantur ad unionem, per suos modos significandi ; nunquam tamen unum constructibile actu se alteri unit: sed hoc fit per Intellectum, ut dictum est. Et dicitur Intellectus principium extrinsecum, quasi extra constructibilia manens.
Principium finale, est expressio mentis conceptus compositi. Quia, ut dicitur 5. Metaph. tex. 21. Finis est, gratia cujus aliquid fit; sed constructio partium orationis, fit gratia expressionis mentis conceptuscompositi : ergo expressio mentis conceptus compositi, est finis constructionis. Unde Philosophus 1. Perihermenias cap. 1. dicit,quod Ea quae sunt In voce, I d est, voces significativae in prolatione, quales sunt orationes Grammaticae, sunt notae passionum earum, quae sunt in anima ; scilicet signa conceptus mentis, vel animae. Signum autem est finaliter propter significatum : ergo constructio, vel oratio In Grammatica, est finaliter propter exprimendum mentis conceptum.