TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De natura constructionis in se, via Definitionis
Consequenter videamus de istis tribus passionibus In speciali : et primo de constructione, secundo de congruitate, et tertio de perfectione, quia constructio est potior congruitate, et congruitas prior perfectione, ut patebit.
Ad cognoscendum naturam constructionis In se, et In suis partibus subjectivis, notandum est, quod constructio est quoddam Incomplexum univocum ; secundum autem Boetium, Incomplexum univocum habet duplicem cognitionem, scilicet per definitionem, qua res cognoscitur secundum sui esse ; et per divisionem, qua res cognoscitur secundum sui posse. Ad definitionem ergo constructionis, et ad ejus divisionem procedamus. Definitur ergo constructio sic. Constructio est constructibilium unio, ex modis significandi, et Intellectus causata,ad exprimendum mentis conceptum compositum finaliter adinventa.
Ad cujus Intellectum est notandum, quod definitio dat causam Innotescendi : et cognoscendi rem, ut habetur 6. Topicorum cap. 1. Sed res cognoscitur per suas causas, ex quibus habet esse : ergo per suas causas habet definiri. Ex hoc sequitur, quod aliquid sufficientius cognoscitur, cum per suas causas omnes cognoscitur, quam quando cognoscitur per quasdam ejus causas tantum, ut patet ex Intentione Philosophi 6. Metaph. text. 1. et deinceps. Sed praedicta definitio aggregat In se omnes causas constructionis, nam per ly constructibilium, tangitur causa materialis : per ly unio, causa formalis : per ly ex modis significandi causata, tangitur causa efficiens Intrinseca : per ly ab Intellectu cau sata, causa efficiens extrinseca : per ly ad exprimendum mentis conceptum, tangitur causa finalis : ergo dicta definitio est sufficiens.