ITEM DE ASCENSIONE
DOMINI.
Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in coetum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coetum. Act. I, 11.
Nota, quod Dominus ascendit, 1. In tubae concrepatione. 2. Cum nubis susceptione. 3. Cum Discipulorum exsultatione. 4. Cum dulci benedictione. 5. Cum manuum elevatione. 6. Cum cicatricum retentione.
De primo dicitur in Psal. xlvi, 6 : Ascendit Deus in jubilo ; et Dominus in voce tubae.
De secundo dicitur Act. I 9 : Videntibus illis elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
De tertio dicitur Luc. XXIV,52 Ipsi adorantes regressi sunt Jerusalem cum gaudio magno.
De quarto et quinto dicit Luc. XXIV, 50 et 51 : Elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis.
De sexto dicit Glossa super Luc.XXIV, 40, quod " cicatrices suas propter hoc " coelo intulit, ut perpetuum victorias suas " circumferat triumphum. "
Sic itaque secundum testimonium Angelorum reversurus est ad judicium. 1. Tunc enim cum tubis Angeli mortuos suscitabunt. 2. Tunc electorum animas de resumptione corporum suorum exsultabunt. 3. Tunc nubes, id est, angelicas virtutes Deum ad judicium deportabunt. 4. Tunc Filius Dei statutos ad dexteram dulciter benedicet. 5. Tunc elevatis manibus ad sinistram positos et feriet et maledicet. 6. Tunc universas carni vulnerum suorum cicatrices ostendet.
1. De primo, videlicet quod Angeli cum tubis mortuos suscitabunt, dicit Paulus I ad Corinth. XV, 51 et 52 : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba. Item I ad Thess. IV, 16 : Ipse Dominus in jussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo : et mortui, qui in Christo, sunt resurgent primi.
2. De secundo, videlicet quod electorum animas de resumptione suorum corporum exsultabunt, dicitur in Psal. cxlix, 5 : Exsultabunt sancti in gloria : Iaetabuntur in cubilibus suis. Hanc auctoritatem sic intellige, quod electorum animas modo exsultant existentes cum Domino in gloria : tunc autem etiam laetabuntur in cubilibus suis, id est, propter receptionem cubilium, hoc est, corporum suorum. Corpus enim quasi cubile est animos, in cujus receptione nimirum tunc felix anima lactabitur : quia corpus, quod modo seminatur in ignobilitate, tunc surget in gloria, sicut dicit Apost. I ad Cor. xv, 43.
3. De tertio, videlicet quod nubes, id est, Angeli ad judicium Deum deportabunt, dicit ipse Dominus, Matth. XXIV, 30 : Videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeti cum virtute multa, et majestate. Item, de hoc dicitur in Apoc. I, 7 : Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et tunc plangent se super eum omnes tribus terrae . Eliam : Amen.
4. De quarto videlicet quod ad dexteram constitutos dulciter benedicet. Dicit etiam ipse Dominus, Matth. XXvii, 31 et seq.: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes Angeli cum . eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae: et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis : et statuet oves quidem a dextris, hoedos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum aconstitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me : nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Ecce gratias aget Dominus fidelibus suis de omnibus beneficiis eorum, quas membris suis, hoc est, pauperibus suis impenderunt.
5. De quinto, videlicet quod manibus elevatis ad sinistram positos feriet et maledicet. Dicit etiam ipse Dominus, Matth. xxv, 41 et seq. : Tunc dicet et Rex his, qui a sinistris ejus erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo,et Angelis ejus : Esurivi enim,et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum : hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me. Super locum istum dicit Glossa : " Quid moretur " qui aliena rapit, si aeternaliter damna-" tur qui de suo non dedit ? "
6. De sexto, videlicet quod cicatrices suas in judicio cunctis ostendet. Dicit Glossa super Luc. XXIV, 40 : " Do" minus cicatrices suas in judicio servatu-" rus est, ut sua morte redemptis, quod " misericorditer sint adjuti, praepositis " ejusdem mortis intimae indiciis, et ut in " judicio quam juste damnentur impii, " denuntiet. " Justi igitur tunc cicatrices Domini respicient cum exsultatione ; mali vero eas inspicient cum gemitibus et tremore.
Rogate ergo Dominum, ut modo ei tam fideliter serviamus, ut eum in districto judicio cum gaudio videamus. Amen.