TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De constructione In suis partibus via divisionis
Visa natura constructionis In se via definitionis, consequenter ejus naturam videamus in suis partibus, via divisionis secundum omnes Grammaticos. Prima divisio constructionis, est haec : Constructionum alia transitiva, alia Intransitiva. Et Ista divisio est sufficiens, quia ad has duas differentias reducuntur omnes constructionum species. Nam retransitiva, et reciproca ad transitivam reducuntur, ut postea patebit.
Ad Intellectum membrorum hujus divisionis est notandum, quod In genere est dare primum, quod est metrum, et mensura aliorum, ut scribitur 10. Metaph. Com. 7. Est ergo in genere constructibilium dare primum constructibile : et si est dare primum, etiam erit dare secundum ; quia primum, et secundum sunt differentiae ordinis. Et Illud est In omni constructione, constructibile primum, quod post se dependet ad obliquum. Illud vero secundum, quod ante se dependet ad suppositum. Illud est etiam secundum, quod dependet ad determinabile. Et ratio horum est ; quia illud, quod post se dependet ad obliquum, dependet ad Ipsum, ut ad terminum, et ultimum : quod autem ante se dependet ad suppositum, dependet ad Ipsum ut ad principium, et ad primum; quod autem dependet ad suum determinabile, dependet ad aliquid prius se : determinatio autem, et dispositio rei, est posterior Ipsa re.
Item notandum, quod cum omnis constructio requirat duo constructibilia, oportet unum esse dependens, et alterum dependentiam terminans: quod sic probatur : quia illa duo constructibilia, ex quibus fit constructio, aut ambo dependent, aut ambo dependentiam terminant ; aut unum dependet, et alterum dependentiam terminat : sed non possunt ambo dependere, quia dependens accipitur ut quid in potententia : sed ex duobus entibus in potentia, non fit aliquid unum, ut dicitur 7. Metaph. text. Com. 56 ; ergo ex duobus dependentibus non fit constructio. Item si ambo dependerent, mutuo dependerent. Sed quae mutuo dependent, sunt simul natura : et talia non sunt secundum prius, et posterius ordinata. Dictum est enim quod constructibilium est ordo secundum prius, et posterius ; ergo, etc.
Item constructibilia non possunt ambo terminare, quia terminans, ut est terminans, est ens in actu : sed ex duobus entibus in actu, non fit tertium ; ergo non possunt ambo terminare. Relinquitur ergo, quod constructibilium unum sit dependens, alterum vero dependentiam terminans. Nam sicut ex materia, et forma, quorum unum est in actu, alterum vero in potentia, fit per se compositum in natura ; sic ex ratione dependendi, et terminandi fit per se constructio in sermone : illud autem constructibile est dependens, quod ratione actus modi significandi tantum petit, vel exigit ; illud vero constructibile est terminans, quod ratione alicujus modi significandi tantum dat, vel concedit, etc.
Resumo ergo quod dictum est, quod in omni constructione est primum constructibile, et secundum. Aut ergo secundum dependet ad primum, aut primum dependet ad secundum, secundo per sui dependentiam a primo recedente. Si secundum dependet ad primum, sic est constructio intransitiva. Constructio ergo intransitiva est constructio, in qua secundum constructibile, per suos modos significandi, dependet ad primum : ut dicendo, Socrates currit, hoc verbum currit, quod est constructibile secundum, in hac constructione, dependet ad suppositum, quod est primum constructibile. Item dicendo, Socrates legit bene, hoc adverbium bene, quod est secundum constructibile in ista constructione, dependet ad verbum, quod est primum constructibile. Si autem constructibile dependet ad secundum, secundo non dependente ad primum, sed ad aliud a primo diversum, sic est transitiva.
Constructio ergo transitiva, est In qua primum constructibile, per suos modos significandi, dependet ad secundum, secundo per ejus dependentiam a primo recedente, si depsndens fuerit. Et dico, si dependens fuerit, quia in hac constructione quandoque constructibile dependentiam non habet, sed solum primi constructibilis dependentiam terminat: ut sic dicendo, percutio Socratem. Quandoque autem secundum constructibile dependentiam habet, ut sic dicendo, video legentem librum, hoc Participium legentem, i n Ista constructione cum hoc, quod dependentiam verbi terminat ante se, quod est primum constructibile in hac oratione, etiam dependet ad obliquum post se, quod est diversum a constructibili primo.
Ex Istis patet, quod constructio reciproca, et retransitiva, sub transitiva continentur. Nam constructio reciproca transitiva est, ut dicendo, Socrates diligit se ; quia hoc constructibile primum dependet ad secundum, secundo non dependente ad primum, sed ad aliud, si dependet. Item retransitiva est ex duobus transitivis composita, ut dicendo, Socrates rogat me,ut diligam eum, I deo sub transitiva continetur.
Et sciendum, quod istae duae differentiae, transitivum et intransitivum, sumuntur in constructionibus metaphorice, Idest, per quamdam similitudinem transitus realis. Nam aliquis dicitur realiter transire, quando transit de uno loco ad alium a primo diversum. Cum autem quis procedit ad aliquem terminum primum, et In Isto manet, Inde non divertens, tunc dicitur non transire. Sic In constructione Intransitiva,
quia dependentia unius, id est, posterioris constructionis, vadit ad primum, inde non transiens, ideo intransitiva dicitur, ut, Socrates currit: in constructione vero transitiva, dependentia posterioris non vadit ad primum, sed transit ad aliud diversum a primo, ideo transitiva merito nuncupatur.
Notandum ulterius, quod in constructione intransitiva posterius constructione, dependens ad primum, aliquo modo nititur identificari cum eo. In constructione autem transitiva, posterius constructione non dependet ad primum, sed per suam dependentiam a primo recedens, aliquo modo nititur diversificari ab eo. Et inde est quod antiqui Grammatici dantes definitiones constructionis transitivae, et intransitivae, dabant eas per idem, et diversum, dicentes, Constructionem intransitivam esse illam, in qua comtructibilia pertinent ad idem, vel tanquam ad idem videntur pertinere.
Constructionem autem transitivum esse illam, in qua constructibilia pertinent ad diversa, vel videntur pertinere ad diversa.
Illud autem debet intelligi modo, quo dictum est ; quia pro tanto constructibilia in constructione intransitiva dicuntur pertinere ad idem ; quia posterius constructibile, per suum modum significandi, dependens ad primum, aliquo modo nititur identificari cum eo. Pro tanto etiam constructibilia in constructione transitiva dicuntur pertinere ad diversa ; quia posterius constructibile, per suam dependentiam a primo constructibili recedens, aliquo modo nititur diversificari cum eo, vel ab eo. Et sic patet, quid est constructio transitiva, et intransitiva, et quare sic nominatur.