DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM CORPUS CHRISTI SIT IN EUCHARISTIA VISIBILITER, HOC EST, UTRUM POSSIT IBI VIDERI OCULO CREATO ULTIMO, circa decimam distinctionem quarti, quaeritur: Utrum corpus Christi sit in Eucharistia visibiliter, hoc est, utrum possit ibi videri oculo creato. Et arguitur quod sic. Quia corpora gloriosa erunt configurata corpori claritatis Christi, ut dicitur, Plrilippens. 3(v. 21). Sed oculus Christi videt seipsum prout est in sacramento hoc. Ergo, pari ratione, quilibet alius oculus glorificatus potest ipsum videre. In oppositum arguitur sic : Nihil enim idem, et eodem modo exsistens, potest simul ab eodem videri in diversis speciebus. Sed oculus glorificatus semper videt Christum prout est in sua specie, secundum illud Isaiae 33 (v. 17) : Regem in decore suo videbunt. Ergo videtur quod non videat Christum prout est sub specie hujus sacramenti. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objecliones. In tertio, solutiones.