TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De congruitate sermonis secundum se, et in Communi
Sequitur de congruitate, quae est secunda passio sermonis, de qua licet tactum sit in speciali, circa quamlibet speciem constructionis, de ejus tamen natura seorsim in speciali videamus.
Juxta quod primo notandum, quod sicut constructio requirit constructibilium unionem absolute, sic congruitas requirit constructibilium unionem, non quamcumque, sed debitam. Et haec debita unio potest contingere dupliciter uno modo ex convennientia significatorum specialium, et per oppositum unio indebita, ex repugnantia ipsorum. Alio modo potest contingere ex conformitate modorum significandi, et per oppositum indebita ex indebita modorum significandi discrepantia.
Inde est, quod quidam, non distinguentes inter significatorum specialium convenientiam, vel repugnantiam, et modorum significandi conformitatem, vel discrepantiam ; dixerunt omnem constructionem esse congruam, vel incongruam, in qua est significatorum specialium convenientia, vel repugnantia. Sed hoc non valet, quia congruitas est passio personae in Grammatica considerata. Unde patet, quod congruitas sit de consideratione Grammatici per se. Sed convenientia, vel repugnantia significatorum specialium, a Grammatico per se non consideratur, sed magis a Logico : ergo congruitas, vel incongruitas in sermone ab his non causatur.
Dicendum est ergo, quod congruitas, et incongruitas, causantur ex conformitate vel disconformitate modorum significandi, quae per se sunt de consideratione Grammatici. Tamen proprietas, vel improprietas sermonis causatur ex convenientia, vel repugnantia significatorum specialium. Unde haec est congrua, et propria, cappa nigra : ethaec est impropria, cappa categorica ; tamen utraque istarum est congrua.
Secundo notandum quod congruitas requirit debitam unionem constructibilium, et cum hujusmodi unio non causetur per quosdam modos significandi ; ideo ad congruitatem requiritur conformitas omnium modorum significandi constructibilium, ad aliquam speciem constructionis requisitorum : ita quod constructibile dependens, sit terminatum per constructibile terminans, quantum ad omnes modos significandi, secundum quos dependet quantum ad istam constructionem. Et dico, quantum ad istam constructionem ; quia si habeat dependiam ad diversas constructiones, non requiritur quod omnes dependentiae sint semper actu terminatae, sed sufficit quod secundum unam constructionem terminentur ,ut dicendo, lego librum, haec est congrua, licet non addalur Virgilii,yel aliquid aliud quod terminet dependentiam hujus, quod est librum, secundum quam dependet a parte post.
Tertio notandum est, quod cum conformitas modorum significandi sit principium constructionis, et congruitatis, distinguendum est de conformitate, quia duplex est conformitas, scilicet proportionis, et similitudinis, et quandoque utraque ad constructionem requiritur ; quandoque autem sufficit proportionis tantum, quandoque autem sufficit similitudinis conformitas tantum.
Et ut sciamus quando utraque conformitas exigatur, aut altera tantum, estsciendum, quod quandoque constructibile dependens, habet aliquos modos significandi, non ex proprietatibus suae rei per se, sed ex proprietatibus rei constructibilis terminantis ; et tunc inter illos modos significandi exigitur similitudo, et non proportio : ita quod constructibile terminans debet habere modos significandi constructibilis dependentis, ut patet de constructione Adjectivi cum Substantivo : et in constructione suppositi Nominativi casus, cum Verbo personali. Nam Adjectivum habet tam genus, quam numerum, quam personam ex proprietatibus rei subjectae : ut dictum est supra.
Unde ex parte substantivi non requirit modos proportionabiles, sed similes. Similiter Verbum personale habet numerum, et personam, ex proprietatibus rei suppositae : ideo hos modos requirit in supposito, non proportionabiles, sed similes. Si autem constructibile dependens habet aliquos modos significandi ex proprietatibus suae rei per se, et non ex proprietatibus rei constructibilis terminantis, tunc exigitur in illis modis significandi, proportio, et non similitudo. Et quia Adjectivum habet modum adjacentis proprie et de proprietatibus suae rei : ideo per hujusmodi modum adjacentis requirit in subjecto modum per se stantis, qui est sibi proportionabilis, et sic de aliis intelligatur.
Quarto notandum est, quod sicut congruitas constructionis in generali, causatur ex conformitate modorum significandi ; ut patet ex dictis, inspiciendo singulas species generaliter dictorum : sic congruitas specialis constructionum specialium causatur ex alia, et alia conformitate aliorum, et aliorum modorum significandi, ut patet ex praedictis, inspiciendo singulas species constructionis. Congruitas nihil aliud est, quam partium sermonis debita unio, ex modorum significandi conformitate ad aliquam speciem constructionis requisitorum derelicta.
Ultimo notandum est, quod sicut duplex est constructio, scilicet secundum sensum et secundum intellectum ; sic et Congruitas secundum sensum est, quando ambo constructibilia sunt voce tenus expressa. Et dicitur congrua secundum sensum, non quia sensus ejus congruitatem percipiat ; sed quia vocem utriusque constructionis auditus apprehendit, cum vox sit proprium objectum auditus. Congruitas vero secundum intellectum, est quando ambo construcUbilia, secundum vocem non sunt expressa ; sed alterum ipsorum est ab intellectu apprehensum ; sicut contingit in verbis primae et secundae personae, in quibus intelligitur suppositum. Et sic patet quid sit congruitas, et unde causetur. Et haec de congruitate dicta sufficiant.