QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Utrum detur materia in substantiis spiritualibus ?
His visis, est quaestio nostra, utrum materia talis, scilicet habens actum debilem, indeterminatum, et determinabilem, sit fundamentum substantiae spiritualis cujuslibet creatae, animae scilicet, et Angeli. Supra hoc autem sunt duo modi solemnes dicendi, quorum primus est quod nec in Angelo, nec in anima est praedicta materia.
Habent autem isti rationem communem, et specialem. Communis est, quod secundum Philosophum. 8.
Metaphysic. text. 4. omnia quae transmutantur, habent materiam, sed diversam, secundum quam diversimode transmutantur: sed anima et Angeli non transmutantur ad esse; ergo non habent materiam univoce cum generabilibus. Quaerenda est igitur materia in eis, secundum transmutationem, quae est in eis. Invenitur autem duplex modus transmutationis, unus ad situm, alius secundum intellectum, et voluntatem. Mutatio ad situm non arguit materiam in Angelis et anima, quia hoc debetur eis, ut sunt substantiae finitae, propter quod quando sunt hic, non sunt alibi. Nec mutatio, quae est secundum voluntatem et intellectum, arguit materiam, quia intelligunt formas materiales; esse autem recipiens aliud debet esse denudatum ab eo, et a conditione ejus, sicut receptivum soni debet esse absonum, et coloris non coloratum, coloratum enim, ut patet in vitro, non potest recipere colores: ergo intellectus Angeli, et hominis oportet necessario quod non sint materiales.
De Angelo probant, quia si in Angelo esset materia, materia unius esset distincta a materia alterius: materia autem non distinguitur, nisi quantitate, quam removendo non est distinguibilis, in Angelo autem non est quantitas; ergo nec materiae distinctio.
Item, operatio cujuslibet est secundum modum substantiae ejus, intelligentiae autem Angeli est operatio penitus immaterialis, quod patet ex ejus objecto, a quo actus recipit speciem: unumquodque enim intelligitur, ut a materia abstrahitur; ergo substantia Angeli est immaterialis.
Item, dicit Dionysius de Divin. Nomin. cap. 4. quod primae creaturae incorporales, et immateriales intelliguntur.
De anima idem dicunt: primo Augustinus 7. super Genesim, ubi dicit, quod anima non est facta, nec ex materia corporali, nec ex spirituali.
Item, de ratione animae est, quod sit forma corporis: aut ergo secundum se totam est forma, et tunc impossibile est, quod materia sit pars ejus, quia materia est tantum in potentia, et per consequens non potest esse actus, nec forma alicujus, cum actus et potentia ex opposito dividantur; aut secundum partem sui tantum, et tunc illam part m dicemus animam, et aliam animatam.
Item, sequitur hoc inconveniens, quod una forma, perficit duas materias diversorum generum, sjilicet anima materiam suam spiritualem, et corpus, et quod actus unius generis perficit duas potentias diversorum generum, scilicet potentias duarum materiarum.
Item, omne quod recipitur in aliquo, recipitur per modum recipientis, sic autem cognoscitur unumquodque, sicut forma ejus est in cognoscente: anima autem intellectiva cognoscit lapidem absolute, ut est lapis; ergo forma lapidis est in ea absolute, non materia; ergo nec ipsa habet materiam.
Item, si anima intellectiva habet materiam, formae rerum recipiuntur in ea individualiter, sicut potentiae sensitivae, quae recipiunt formas in organo corporali: cujus ratio est, quia materia est causa individuationis.
Item, omnis compositio, quae advenit rei post suum esse completum, est sibi accidentalis; ergo si anima est composita ex materia et forma, ex tunc compositio cum corpore est sibi accidentalis; ergo homo non est unus nisi per accidens.
Ne tamen hinc objiciatur quod Angelus, vel anima sit omnino simplexut Deus, dicunt, quod est multiplex compositio. De ratione enim quidditatis, ut quidditas est, non est quod sit composita, alioquin essentia seu quidditas, vel natura divina esset composita; nec quod sit simplex, nam tunc omnis quidditas esset simplex, et materia non intraret definitionem alicujus rei; quod patet esse falsum in naturalibus 6. Metaphysicor. texi. 2. esse autem actuale est extra quidditatem, quod patet, quia tunc tot quidditates haberent individua, quot esse actualia. Tale dico esse actuale diversimode se habet, ad diversas quidditates; quaedam natura, vel quidditas est ea, de cujus intellectu non est ipsum esse actuale, talis est quidditas omnis creaturae, nam si esset de ejus intellectu, non posset unum intelligi sine alio; possum autem intelligere rosam, eclipsim, et similia, non intelligendo ipsa esse actu. Alia est natura, de cujus intellectu, et natura est ipsum esse actuale, ut divina, quia non est ejus esse ab alio accersitum, sed ipsa natura se ipsa actu est, imo ipsum esse actu est; in omni autem creatura esse actu est ab alio, et ideo habet esse acquisitum, ut jam sit dare in hujusmodi creatura actu existente, quod est, scilicet ipsam quidditatem, et quo est, scilicet ipsum actum essendi, et compositum ex eo quod est, scilicet quidditate, et quo est, scilicet actu existendi, vel ex esse, quod est. Et propter hoc dicitur in libro de causis* quod Intelligentia non est tantum sicut prima causa, sed est in ea esse et forma, quae est quidditas sua. Et quia omne quod non habet aliquid ex se, sed recipit illud ab alio, est in potentia respectu illius, quidditas cujuslibet creaturae, sic erit potentia, et primum esse actuale estejus actus, et sic impossibile est aliquid facere, quod non sit compositum ex potentia et actu. Et si istam potentiam quis vocet materiam, dicunt omnem rem actu existentem consistere ex materia et forma, sed tunc, ut dicunt, sicut potentia, sic et materia aequivoce dicitur.
Si objiciatur, quod materia prima recipit formam et intellectus recipit formam, dicunt, quod, est aequivoce, quia nulla materia recipit formam prout est forma simpliciter, sed prout est haec, quia materia est causa individuationis, sed intellectus retinet formam simpliciter, et ut est universalis, non ut est haec.