DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM CHRISTUS POTUERIT PECCARE iiiCA duodecimam distinctionem 3. Soi-tentiarum, quaeritur : Utrum Christus potuerit peccare. Et arguitur quod sic. Quia dicitur a Christo, Joann. 8 (v. 55) : Si dixero quia non novi eum, ero siniilis vobis, mendax. Sed potuit illa verba dicere sine additione, sicut cum additione dicit. Ergo potuit mentiri. Ergo potuit peccare. In oppositum arguitur: Quidquid ille homo fecit, potest dici Deus fecisse. Si ergo ille homo peccasset, sequeretur quod Deus peccasset; quod est impossibile. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones. (a) nunc.
nec IV.