QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Ex hoc loco et iis, quae habet quaest. 8. num. 55. et quaest. 17. num. 3. et 8. ultra ea quae habet in 4. dist. 12. quaest. 1. per totam, infertur quod alias praemonui in censura praefixa ad libros Physicor, nimirum Scotum nullatenus fuisse illius opinionis, quam auctor illius operis singulariter habet lib. 1. quaest. 7. et alibi, scilicet nullatenus posse per ullam potentiam separari accidens a subjecto, et in speciebus sacramentalibus accidentia transire in aliam naturam aut es entiam, veluti si natura humana transiret in asininam. Communem enim et Catholicam, hic et ubique Scotus circa accidentia Eucharistiae amplexatur doctrinam, imo in illo loco citato in 4. Sentent. doctissime refellit omnia principia, quae ille auctor pro illa sua opinione adducit.
Si ad hoc instes, quod est ibi motus in quantitate a magis et minus, et tamen quantitas nec habet subjectum, nec aliquid pro subjecto, respondetur, quod ille motus est in quantitate sicut in subjecto; nihil enim prohibet, quin idem rc sit secundum diversas rationes subjectum motus, et terminus a quo, vel ad quem: dimensio enim, ut est terminata, est terminus a quo, et ad quem; ut vero est interminata, est subjectum manens commune sub utroque termino.
His visis, patet quod rationes ad oppositum non concludant. Primo, ratio communis quae dicit quod nec mutatio ad situm, nec mutatio secundum voluntatem docet in eis esse materiam, dico quod falsum est, quinimo utraque id probat. Quod autem dicitur quod mutatio rei ad situm convenit ei quia finita, dico, quod in motu locali duo considero: Unum, quod res quae movetur, non est simul in duobus, et hoc bene habetur ratione limitationis et unitionis. Secundum, quod res, quae tali motu movetur, sit in se susceptiva illius motus, et hoc, ut ostendi, non potest aliqua creatura per rationem formae. Quando etiam dicit, quod si haberet formam in materia, nullam formam materialem cognosceret, quia oportet susceptivum aliorum ab iis esse denudatum, dico, quod susceptivum oportet esse denudatum ab esse materiali et corporali, quod habent in re extra illa, quorum species et intentiones recipit, unde vitrum coloratum species colorum non recipit: intellectus autem non habet talem materiam corporalem, qualem habent formae materiales. Patet etiam quod si haec ratio valeret in intellectu, intellectus seipsum pon intelligeret, nec suiipsius speciem reciperet, imo secundum hoc nullam formam, et nullam Intelligentiam intelligeret: sicut enim oportet esse denudatum materia, ut recipiat, vel cognoscat materialia, sic oportet secundum hoc esse denudatum Forma, ut cognoscat formalia.
Causa autem quare habens materiam spiritualem, ut Angelus, vel anima, potest recipere speciem rei spiritualis, habens autem colorem non potest recipere speciem coloris, est, quia verus, et realis color impedit diaphaneitatem ratione grossitiei, qua indiget multiplicatio et receptio coloris, species autem rei spiritualis non indiget tali receptivo.
Quod secundo arguit in speciali de Angelo, quod materia non distinguitur, nisi per quantitatem. Respondeo, distinctio primae materiae duobus modis potest intelligi, vel quia ex una materia praeexistente fiant duae, sicut cum divido panem: et isto modo materia non est distinguibilis sine quantitate; nec propter istum modum ex aliquo, scilicet praeexistenti, multiplicantur Angeli; vel ita quod haec materia, vel ista distincte creentur, et ex creatione in duobus Angelis, aut simul, aut divisis creationibus distinguantur: et isto modo non est distinctio per quantitatem, et ita distinguuntur materiae in Angelis. Ad tertium: operatio cujuslibet rei est secundum modum substantiae ejus, etc. Dico quod materialiter habet haec propositio falsitatem, et secundum unum modum, qui falsus est, accipitur in proposito: Si enim intelligatur, quod operatio est secundum modum, substantiae, quantum ad materialitatem et immaterialitatem, sicut etiam ad propositum accipitur proprie, patet quod falsa est, tam in cognitione sensitiva quam intellectiva. Quod sit falsa quoad cognitionem sensitivam, patet per Philosophum, qui dicit, quod sensus est susceptivus specierum sine materia, et tamen anima sensitiva, et omnis ejus potentia est materiae alligata. In intellectu etiam patet falsitas, quia intellectus recipit speciem, quae est universalis in repraesentando multa singularia, et tamen intellectus nullo modo est universalis. Si autem intelligatur ly secundum modum, quod nobiliori substantiae nobilior debetur operatio, et operandi modus, verum est, sed tunc nihil ad propositum. Unde sicut potentiae sensitivae materiae alligatae recipiunt speciem sine materia, sic intellectus quamvis sit forma in materia, recipit speciem sine materia. Unde cum dicitur, quod intellectus abstrahit a materia, verum est corporali, magis etiam quam sensus; et quia spiritualius species recipit, non tamen sequitur propter hoc, quod res materiales non intelligat.
Ad illud de Augustino dicendum, quod intendit ut vis non est facta ex materia corporali, vel spirituali praeexistenti.
Ad aliud, quod anima est forma corporis, dico quod tota anima ex materia et forma composita, est formacorporis. Quod tu dicis quod materia est tantum potentia, forma actus, dico, quod quamvis materia animae in se considerata sit tantum in potentia, ut informata tamem sua forma, actus quidam efficitur, per quem materiam informare habet non a se, ut bene concludis, sed a sua forma. Quod autem aliqua talis forma sit, ostendo ratione et similitudine. Invenitur in universo forma, cujus ambitum excedit materia, ut forma corporalium, non enim una forma terminat totam potentiam materiae; est alia forma, cujus ambitus aequatur suae materiae, ut forma corporum caelestium; ergo ad perfectionem universi, est dare tertiam formam, cujus ambitus excedit ambitum suae materiae, qualis est forma rationalis animae, quia non solum ad materiam suam spiritualem, imo etiam ad materiam corporalem informandam se extendit. Simile patet, quod sicut materia simul cum aliqua forma est totum materiale respectu ulterioris formae, ut corpus mixtum et complexionatum respectu animae, et sic anima simul cum materia, ut est in rationali anima, respectu alicujus materiae ut corporis.