JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM IN DIVINIS POSSINT ESSE PLURES FILII SECUNDO quaeritur juxta eamdem distinctionem : Utrum in divinis possint esse plures Filii. Et arguitur quod sic : Deus Pater est potentior ad generandum quam pater creatus; sed unus homo potest generare plures filios; ergo et Deus, praecipue cum potentia Patris uno filio generato non diminuatur. In oppositum arguitur : In divinis non differt esse et posse. Si igitur in divinis possunt esse plures Filii, jam de facto essent ibi plures; et ita essent plures personae in divinis quam tres. In hac quaestione erunt duo articuli. In quorum primo ponentur aliquae conclusiones. Secundo movebuntur dubitationes.