LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De modo universali et primo generationis plantarum.
Eodem autem modo herbae et omnes plantarum species non fiunt nisi per compositionem et commixtionem elementorum, et non per naturam alicujus simplicis elementi, sicut neque salsedo et substantia arenarum, de quibus diximus, fiunt per naturam simplicis elementi, sed per naturam mixtionis et compositionis plurimorum elementorum. Vapores enim ascendendo de profundo terrae ad superficiem ipsius, cnm fuerint ibidem coagulato sive coadunati, habent in se posse seminale et formativum, quod comprehendunt species hujusmodi herbarum et plantarum. Aer enim descendens immixtus rorificat illum, ad quem subtus contingunt vapores in superficie terrae adunati et retenti et in seipsos revoluto : et tunc per virtutem stellarum, sicut in ante habitis saepius diximus, convenit ex vapore formativa virtus figurae seminum aliquarum plantarum. Sed materia conveniens tali efficienti formali est necessaria. Haec autem materia est de speciebus aquarum : quamvis enim diversitates multae sint in generibus aquarum, cum aqua quae conveniens est plantis, non sit nisi dulcis eo modo quo dictum est cum aliis commixta. Non enim (ut jam dictum est) ascendit aqua de aquis nisi dulcis. Sicut enim dictum est, aqua salsa ponderosior est: et ideo quia super aquam salsam ascendit, oportet quod sit subtilius quam ipsa aqua. Et cum aer immixtus subtiliori parti aquae, attraxerit illud vaporabiliter, tunc magis adhuc subtiliabitur et ascendet amplius et spirabit per superficiem in species herbarum.
Sic de profundo terrae videmus vaporabiliter prorumpere fontes et flumina in altis
montibus, sicut alibi ostensum est. Similiter etiam subtile phlegma dulce et subtilior sanguis ascendunt ad cerebrum, et per eumdem modum omnes cibi subtiliores ascendunt ad membra superiora,grossiori et salsiori cibo inferius descedente, et, ut universaliter dicatur, sic omnes aquae subtiliores vaporabiliter ascendunt. Et hoc est videre in aqua salsa, quaecum cogitur ascendere vaporabiliter, non ascendit ex ea nisi quod ad vapores desiccavit et formavit elevans calor. Hic autem est in forma aeris : vapor enim formam habet aeris, sicut ostendimus in Meleoris: quia enim per naturam fuit aer localiter super aquam, et natura dulcis aquae est ascendere ad naturam aeris, oportet quod illud quod ascendit super aquam salsam, sit de specie et natura aquae dulcis.
Et hoc est quod in balneo saepissime invenimus. Cum enim in balneis sive thermis aquam salsam calor apprehendens movet, tunc subtiliabuntur partes aquae, et subtiliores elevantur per vaporem, quae sunt contrariae dispositionis his quae sunt in profundo balnei. In his autem quae elevatae sunt, recesserunt partes salsedinis cum subtili humore naturali : quia elevatae non sunt salsae, sed humidae tantum, et recedunt a partibus salsis in imo derelictis, et elevatae sunt vicinae naturae aeris, et sequuntur naturam vaporis : et unde ascendunt, ascendit pars post partem aliam sursum. Et quando superius una accesserit ad aliam, tunc totum congregatum comprimet seinvicem et inspissabiliter per revolutionem in seipso sicut in olla cooperta : et tunc convertitur in aquam dulcem, et distillabit aqua inferius guttatim. Hac enim de causa in omnibus balneis salsis coopertis inferius distillat aqua dulcis per vaporem elevata ex aqua salsa.
Et per omnem eumdem modum est in vapore qui elevatur ab imo terrae : grossum enim illius relinquitur, et subtile elevatur: et ex illo subtili in se convoluta, quando in exterioribus viscosum se continet, planta figuratur : et haec est universalis et prima plantae generatio, sive ex semine, sive sine semine generetur. Humidum enim seminale vaporat sicut humidum quod est ex permixtione elementorum sine semine, sed virtute stellarum elevatum.