CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans locum generationis pluviae, et quare frequentius et diutius pluit.
Locus vero generationis pluviae est per se, et per accidens. Per se quidem locus generationis ejus est locus medius secundum inferiorem sui latitudinem, eo quod caliditas vaporis non est multum magna : ad illum enim locum undique expellitur frigiditas quae convertit nubem in aquam : per accidens tamen etiam generatur pluvia in inferiori loco, cum frigiditas superior deprimitur illuc. Quia autem vapor pluviae est quasi medius et facilioris elevationis quam alii vapores humidi, ideo frequentius pluit quam apparet aliqua aliarum impressionum : et ideo etiam haec impressio primarum qualitatum habet omne tempus : quia et hyeme et aestate pluit, et in vere et in autumno. Causa autem quod diutius continuatur pluvia quam nix vel grando, est, quia propter facilitatem suae elevationis vapor prius elevatus continue nutritur a vapore consequenter elevato : et pluvia praecedens est materia sequentis : quia ex praecedenti madescit terra, quam necesse est iterum vaporare ex calore radiorum solis. Est etiam non praetereundum quod dicit Algazel, quod pluvia generatur spissans in loco vaporem ex hoc ipso quod locus ille frigiditate sua reflectit vaporem in seipsum, non permittens ipsum ulterius ascendere vel disgregari : et praeter hoc quod aliqua caliditas circumstans aeris frigus expellit in nubem : et hujus exemplum dat in caldaria plena aqua bulliente et cooperta, quod non propter frigus, sed propter reflexionem vaporis ad. operculum, plurimas generat guttas in caldaria distillantes. Hujus autem signum est in ventribus animalium, qui sine dubio calidiores sunt in hyeme quam in aestate, tamen propter clausuram pororum in hyeme generant phlegma, vapore stomachi reflexo a pelle corporis, et in aestate choleram istius propter oppositum : in aestate enim pori aperiuntur et exspirat vapor subtilis, et non remanet nisi terrestre combustum subtile : et hoc est nutritivum cholerae : in hyeme autem oppilantur pori, et ideo reflectitur vapor, et convertitur in aqueum humidum reflexus a pelle combusta in poris.