LV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
15. De s. Confessore Pontifice.
22. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
23. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
44. De sancto Adalberto Pragensi.
68. De sancto Antonino Apamiensi.
69. De sancto Antonio Eremita.
70. De sancto Antonio Eremita.
71. De sancto Antonio Patavino.
72. De sancto Antonio Patavino.
73. De sancta Attala Argentinensi.
89. De sancta Bega abbatissa in Cumbria.
90. De sancto Benedicto Casinensi.
92. De sancto Bernardo Claraevallensi.
1 Antonius humilis,
Sanctitate nobilis,
Adflictorum gloria,
2 Cum sanctorum coetibus
Fulget in caelestibus
Sublimi victoria.
3 Cari sui merito
More Christus solito
Consolatur omnia.
4 Data sibi gratia
Per saeculi spatia
Facta est praenuntia
5 Ferens eiulantibus,
Igne pereuntibus
Exspectata gaudia.
6 Felix eius anima
Linquens orbis infima
Carne iam deposita
Christum est intuita.
7 Nota sunt per saecula
Ipsius miracula,
Mortis solvit vincula
Plenus Dei gratia.
8 Nil terrenum ambiebat,
Quia vere diligebat
Iesum super omnia.
9 Hunc peccator deprecetur,
Ut per illum condonetur,
Quod mens timet conscia.
10 Laus et honor illi datur,
Satis ex se commendatur
Operum per merita;
11 Daemonia vincit iste,
Et concedis illi, Christe,
Semper esse subdita.
12 Veneretur hic patronus,
Quem caelestis habet thronus,
Qui dando beneficia
Mundum replet laetitia.
13 Hic divinum dans odorem
Pestem pellit et languorem,
Velut rosae vel lilia
Redolet in ecclesia.
14 O Antoni, Dei verna,
Mundi iubar et lucerna,
Apud Christum gregem istum
Clementer concilia,
15 Ut fons summae pietatis
Nos mundatos a peccatis
Ad supernae claritatis
Perducat concilia.
16 Amen dicant omnia.