QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Utrum per Dei potentiam possit existere materia absque omni forma?
Circa sextum, scilicet de subsistentia materiae et stabilitate, varii Magistri variis modis dixerunt. Dicunt antiqui, quod non est factibile, quod subsistat in tali actualitate, eo quod videtur contradictio. Primo, quod hoc videtur sentire Boetius lib. 1. de Trinit. c. 3. Nihil, inquit, secundum materiam esse dicitur. Ratio est, quia illa materia, de qua loquimur, cum sit primo prima, si. per se existat in sua minima actualitate, erit quoddam ens simplex; omne autem simplex per se subsistens, est de genere intellectualium, ac per hoc substantia vivens et intelligens: isti autem actus sunt per formam; ergo ponere sic materiam sine forma existente, est ponere eam cum forma.
Item, illud esse indeterminationis, sine quo esse non potest actu, aut dicit quamdam essentiam, aut nullam: si nullam, nihil est: si aliquam, ergo cum esse sit quoddam formale, dicit essentiam formalem, non materialem: ergo simul dicit ipsam habere formam, et non habere.
Item, illud esse, quo existit, inhaeret materiae, et est receptum in ea, ita quod per ipsum esse actu existit: omnes autem actus conditiones sunt formae: ergo illud est esse formale; ergo simul habebit formam, et non habebit.
Item, actus essendi, aut est actus primus, aut secundus: si primus, ergo forma, quia actus primus et forma idem sunt 2. de Anima in principio, text. 2; si secundus, ergo est operatio, quae est per formam. . Item, est manuductio ad haec, quia impossibile est, quod Deus faciat aliquod corpus sine figura;
ergo multo minus materiam sine forma, cum magis dependeat.