UTRUM ANGELI EX MUTUA ILLUMINATIONE PROFICIANT TERUM, circa undecimam distinctionem secundi quaeritur : Utrum angeli ex mutua illuminatione proficiant. Et arguitur quod non. Quia triplex est lumen in angelis, scilicet naturai, gratiae, et gloriae. Sed angelus illuminatur lumine naturae a creante, lumine gratiae a justificante, gloriae a beatificante, quod totum Dei est. Igitur unus angelus non illuminat alium. In oppositum arguitur. Quia Dionysius, 8. cap. Ccelestis Hierarchiae, dicit quod angeli secwidae hierarchiae purgantur et illuminantur et perficiuntur per angelos primae hierarchiae.
In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponetur determinatio sancti Thomae per conclusiones. In secundo recitabuntur objectiones. In tertio dabuntur solutiones.