CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod grates omnibus referendae sunt, qui in tanta difficultate ad veritatem conati sunt.
Non solum autem justum est his referre grates Philosophis, quorum aliquis in veris opinionibus communicat, sed etiam illis qui de veritate aliquid superficialiter enuntiaverunt : ideo enim quia difficultatis causa in natura plantata est, excusandi sunt de balbutione, et grates eis referendae de studii labore : cum primi viam aliis fecerunt, et in hoc pro certo aliquid sunt cooperati, et non connexuerunt nobiscum. Remansit enim veritas in via quam fecerunt et possibilitatem ostenderunt perveniendi, quamvis errarent in multis : sic enim praeiristruxerunt et praeparaverunt, ut ab inventis ab eis proficeretur in philosophia. Et hoc quidem videre possumus in scientia particulari quam Timotheus optime considerans perfecit, qui si non fuisset, multam et multimodam melodiam secundum novem musarum causas in voce, fidibus, et fistulis, et cymbalis non haberemus : et si primus qui prius viam dedit, non fuisset, Timotheus excitatus ad studium in musicis non fuisset, et Phrynis causa fuit meritorum studiorum Timotheo. Ita Pythagoras causa fuit Timotheo, et Timotheus Ptolomaeo, et hic Boetio, et Boetius multis aliis. Et eodem modo de enuntiantibus veritatem in theoria veritatis. A quibusdam enim primis et laudabilibus viris quasdam accepimus opiniones dubias et debiles : eo quod illi victoratis oculis in initio viam panderunt, et praeterea alii meliores et acceptabilio- res dederunt opiniones quas et nos accepimus : sed et primi fuerunt his causa dicendi et studendi, et ideo utrique laudabiles et gratiis extollendi : propter quod et primitus hujusmodi viri laudabilibus studiis operam dantes, a quibus oneribus et urbanitatibus absoluti sunt liberas accipientes possessiones , nulla necessitate familiaris rei retracti, sapientiam invenirent et scriberent in otio et animum nullis necessitatibus ad exteriora retractum ad interiora colligerent : et intellectum, ut ita dicam, intus legerent et invenirent in lumine soli intellectui connaturali : et de his quidem in praecedentibus dictum est, sed adhuc in sequentibus determinabitur . Patet igitur qualiter theoria veritatis sic quidem facilis est, sic autem difficilis.