IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Solvit argumenta posita num. 3. pro opinione D. Bonaventurae tenentis in duratione Angeli dari successionem.
Ad argumentum (a) pro prima opinione. Ad primum dico, quod utraque via salvat dictum Augustini, nam sicut prima via dicit creaturam semper essentialiter aeque dependere a Deo, ita quod sit quasi una continua causatio, vel infinitae causationes sint conservatio rei, ac per hoc semper ita actualiter causat rem sicut in primo instanti causavit, licet ista causatio, ut consideratur in primo instanti, dicatur creatio, in aliis conservatio ; ita secunda positio non videns rationem continuationis in hac causatione, quia nullam formam continuatam, nec videns tantam rationem distinctionis, quia non videns illam distinctionem nec in creante, nec in creato, quantum ad terminum formalem, dicit, quod una actio semper manens respectu creaturae, est creatio, inquantum intelligitur coexistere primo nunc temporis, quia nunc temporis praecessit non esse illius creati, et illa eadem actio manens dicitur conservatio, inquantum coexistit aliis partibus temporis, non immediate sequentibus non esse, sed esse praehabitum cum illis partibus temporis: et ita illa actio est quasi continuatio esse praehabiti, non comparando ad esse, ubi non est prius nec posterius, sed comparando ad partes temporis, quibus coexistit.
(b) Sed praeter intentionem Augustini ratio ibi adducta videtur habere difficultatem, scilicet quod alia causatione res habeat esse cum uno nunc, et cum alio, quia illud non habetur completive aliqua causatione, cujus oppositum videtur stare, posita tali causatione.
Respondeo igitur, quod ista propositio est distinguenda secundum compositionem et divisionem, quia in sensu compositionis est vera, quia illud non habetur aliqua causatione completive, cujus oppositum stat, stante tali causatione, ita quod ista sint simul: sed in sensu divisionis, est falsa, quia et ipsa res poterat non esse, licet posita fuerit causatio, qua res habet suum esse ultimate. Ita etiam licet posita sit creatio Angeli, potest tamen divisim hac posita stare, quod Angelus non sit, licet non conjunctim. Et per hoc (c) patet ad simile argumentum, quod non possunt simul stare quod Angelus creetur et annihiletur: ergo non est idem creari et conservari, quia quando conservatur, potest annihilari, non autem quando creatur.
Respondeo, sicut non stant simul (d) in sensu compositionis Angelum conservari et annihilari, ita nec creari et conservari stant simul in sensu compositionis; sed in sensu divisionis stat circa Angelum esse quandoque creationem sive conservationem, et tamen, quod quandoque possit non esse, et sic possit esse annihilatio, sicut dictum est in materia de praescientia Dei, quod in sensu divisionis est potentia ad unum oppositum, manente alio, non tamen quod sit potentia ad illud oppositum simul esse cum alio opposito manente.
Ad secundum dicitur (e) quod non est aliud ex parte Angeli ipsum esse, fuisse et fore, tamen aliam habitudinem ipsius esse ad tempus notant ista, quia, sicut dictum est dist. 9. primi de generari et genitum esse, per quae consignificatur nunc aeternitatis inquantum coexistens diversis partibus temporis, ita dicerent etiam isti de nunc aevi, quod idem potest esse et coexistere omnibus partibus temporis.
Et cum dicitur in argumento, (f) non potest facere Angelum non fuisse, negatur ista, ut est nota rei significatae per fuisse, quia illa res significata per fuisse, est illud idem esse quod nunc habet Angelus.
Et si dicatur (g) praeteritum non potest non fuisse, negatur minor, quia hoc non est praeteritum in se. Exemplum hujus est : Si Filius Dei, cum hoc quod generatur in aeternitate, acciperet aliam naturam, secundum quam dependeret a Patre per impossibile, tunc diceretur idem in eo esse generari et genitum esse; et illud esse Filii posset absolute non esse, et inquantum istud esse quasi immediate sequeretur suum non esse, diceretur generari: et inquantum quasi mediate sequeretur suum non esse, ut coexistens aliis partibus tempo?is, diceretur genitum esse. Et ita conservatio et productio sive creatio, differunt sola actione intellectus, et potest conservatum non esse.
quando conservatur, et quando producitur in sensu divisionis. Et si arguatur (h), praeteritum non potest non coextitisse isti, ergo istud non potest non fuisse, videtur esse fallacia figurae dictionis, commutando quando in quid.
(i) Ad confirmationem illius secundae rationis, de contradictoriis volitis in aeternitate, potest dici quod licet Deus voluit me sedere pro A, et non sedere pro B, tamen prius naturaliter volita sunt ab eo ipsa objecta, quam ipsa nunc mensurantia, et in illo priori oportet quaerere, non contradictionem istorum volitorum, alioquin per ipsa nunc posteriora eis adjecta, non videtur posse tolli illa contradictio respectu hujus : ita hic, si enim vellet Angelum esse pro hoc nunc, et non esse pro hoc nunc, primo quaerenda est possibilitas, quomodo vellet Angelum esse et non esse.
Dico tunc quod si nunc ponatur in quocumque aeviterno, tanquam proprium sibi, Deus vult ipsum esse in illo nunc positive, vult ipsum non esse negative, volendo illud nunc non esse: et tunc (k) si aliud aeviternum sit, in cujus nunc fiant ambo ista, hoc accidit ipsis nunc, nam illud nunc illius aeviterni, non est propria mensura eorum, sicut nec aeternitas, in qua aeternitate possunt esse contradictoria, quae succedunt sibi in omnibus mensuris. Aut si non (1) ponatur in aliquo aeviterno aliquod nunc aliud ab existentia actuali ipsius Angeli, sicut dicetur in quaestione sequenti, tunc vult istum esse cum aeternitate, et vult ipsum non esse cum aeternitate, non tamen vult ipsum esse cum aeternitate secundum omnem praesentialitatem aeternitatis; nec non esse cum tota aeternitate hoc modo, quia tunc esset contradictio, non est autem contradictio, comparando ista ad aeternitatem, non secundum totam rationem praesentiae suae infinitae.
Ad tertium dico, (m) quod ad hoc quod ex coexistentia alicujus quanti virtualis cum alio quanto proprie, scilicet molis, debet concludi infinitas quanti virtualis, oportet illud necessario coexistere omnibus partibus quanti alterius. Quod probo, quia quantum aliud non esset infinitum, nisi haberet necessario omnes partes possibiles, sicut tempus nunquam esset actu infinitum, nisi haberet necessario omnes partes ejus sibi possibiles simul: ergo nihil concluditur esse infinitum virtualiter ex coexistentia ejus cum toto tempore, nisi necessario coexistat cum omnibus partibus temporis, tale autem non est aevum; dico tunc, quod licet formaliter habeat unde possit coexistere infinitis partibus temporis, non sequitur propter hoc, quod sit in se infinitum, quia non habet formaliter, unde necessario sic coexistat.
Ad aliud simile (n) de immensitate,dico quod ibi non est simile, quia ibi illud per quod posset esse praesens omni loco, esset in eo simul et non per aliquam conservationem causae extrinsecae. In proposito autem habet unde coexistat partibus temporis, sed nihil haberet per quod coexisteret, nisi idem causaretur quasi continue ab aliqua causa extrinseca, licet non alia causatione, ita quod simile hujus magis esset de isto, si causaretur continue coexistentia ejus cum alio et alio loco, et si hoc posset eadem causatione, nunquam tamen ut coexistens haberet infinitam praesentiam loco, et ita illud nunquam esset immensum, ita in proposito.
Contra, finitum (o) non potest coexistere simul toti infinito, ita quod in se habeat totum unde possit ei coexistere: ergo quod sic coexistit, est infinitum.
Respondeo, antecedens negatur de illo infinito, quod est in successione, et de illo finito formaliter habente, quod semper eadem actione habet, ita quod non sine tali actione.
(p) Ad quartum conceditur, quod unum aevum, succedit alteri aevo, et existentia aeviterni succedit suo opposito, et unum est post alterum, sed ex hoc non concluditur aliqua successio, in aliqua una existentia aeviterni alicujus.
Et per hoc (q) patet ad omnia alia argumenta, quod illi duo Angeli, de quibus conceditur prius et posterius, quod unus manet post alium: si tamen tertius coexisteret ambobus in esse illius tertii, nullum est prius et posterius, sicut si dies hodiernus et crastinus coexisterent aeternitati, non propter hoc est prius et posterius in aeternitate.
Similiter conceditur (r) quod prius est existentia Angeli quam ipsius culpa, ita quod ipsa existentia sub innocentia, esset cum opposito illius existentiae, et ex illa secunda existentia sequeretur oppositum sui, et oppositum primi, non tamen existentia Angeli in sua natura haberet aliquam successionem, nec ut sub innocentia existens, nec ut existens sub culpa, sed tantum esset successio in actibus, hoc est quod existentia unius actus est post alterius existentiam, sine tamen diversitate alterius in se.
Auctoritates adductas pro illa opinione concedo, quia nulla creatura est a prima causa independens, sed semper dependens a causa, non tamen dependentia continua, nec alia et alia, sed eadem: et propter istam eamdem potest quaelibet creatura habere esse cum una parte temporis, et non cum alia, et pro tanto potest quasi cadere sub tempore, hoc est, ut coexistat uni parti temporis, et non alteri, et ita dicatur fuisse, non fore, et ita non aeternum.